BCCCAP00000000000000000000820

102 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA bus nec amoris fiamma exstingui, nec fortitudo potuit infirmari. Desiderabat propterea et ipse, illa perfecta carítate succensus, quae foras mittit timorem per martyrii fiammam hostiam Domino se offerre viventem, ut et vicem Christo pro nobis morienti rependeret et ad divinum amorem ceteros provocaret. Sexto namque conver– sionis suae anno, desiderio martyrii fiagrans, ad praedicandam fi– dem et paenitentiam Saracenis et aliis infidelibus ad partes Syriae transfretare disposuit >> 1 • Iamvero ea omnia, quae hucusque de amore eiusque elemen– tis et manifestationibus protulimus, generatim de qualibet cari– tate valere videntur, neque ullo modo singularem sancti Franci– sci amoris indolem indicare vel designare. Attamen, << amor ille seraphicus >>, quem Ecclesia tam excelse extollit, quique in my– sticis litteris tam praecipuum sonum obtinuit, certissime particu– larem suam notam habere necesse est, qua ab amore ceterorum Sanctorum, scholarumque spiritualium distinguatur. Inquiramus igitur, in quanam re .consistat nota illa singularissima seraphici amoris. Qua in indagine, ut ad ultimam seraphicae huius cari~ tatis rationem perveniamus, oportet, ut equidem opinor, tria si– mul sumpta considerare, nempe factum quod Franciscus revera amabat Déum, obiectum quod praecipue in hoc suo amore erga Deum contemplabatur, et tandem modum, quo Deum diligebat. Post cetera, quae de beato Patre nostro iam diximus, / actum, quod ille revera Deum amabat, ulterioris utique explicationis in– digere nullo modo videtur. Egregie ad rem ait S. Bonaventura, seraphici amoris Doctor : << Caritatem ferventem, qua Sponsi ami– cus Franciscus ardebat, quis enarrare sufficiat ? Totus namque quasi quidam carba ignitus diuini amoris fiamma uidebatur absor– ptus. Subito enim ad auditum amoris Domini excitabatur, afficie– batur, infiammabatur, quasi plectro uocis exfrínsecae chorda cor– dis interior tangeretur >> 2 • Tam consentiens est totius traditionis testificatio circa amorem S. Francisci ut praedominantem eius vir– tutem, quod tum .devotus populus, tum tota eius minoritica so– dalitas, tum, quod maximi momenti est, ipsa S. Ecclesia eum ti– tulo << seraphici Francisci >> semper. honoraverit. Si deinde circa obíectum versemur, quod seraphicus Pater 1 Legenda S. Francisci, cap. IX, n. 5, ed. cit., p. 531. 2 Cf. ibid., cap. IX, n. 1, ed. cit., p. 530.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz