BCCCAP00000000000000000000820
DE SERAPHICO S. FRANCISCI AMORE 101 amorem demonstrare contendimus. Iamvero quis ut Franciscus nomen Dei laudavit, quis ut ipse regnum Dei usque ad terminos terr~e dilatare, quis ut ipse vofüntatem Dei ab omnibus implen– dam ardentissimo desiderio sategit? Ex hoc supremo benevolen:. tiae affectu processerunt mirabiles illae Laudes Domini, ut auctor Legendae antiquae enarrat, ita beatum Franciscum loquentem ad- . ducens : << ••• volo ad laudem eius et ad meam consolatiónem et ad aedificationem proximi /acere novam Laudem Domini de suis crea– turis, quibus quoiidie utimur et sine quibus vivere non possumus et in quibus humanum genus multum offendit Creatorem, el quotidi~ sumus ingrati tantae gratiae, quia inde nostrum Creatorém et da– torem omnium bonorum sicut deberemus non laudamus >> 1 • Benevolentia porro illa convertebatur in beneficentiam, id est in amorem actuosum, secundum illud S. Ioannis : << Filioli non diligamus verbo aut lingiza, sed opere et veritate >> (Io. 1, 3, '18). Unde dicebat sanctus Pater: << Et. illz relzgiosi sunt mortui a lit– tera, qui spiritum divinae litterae 1wluntsequi, sed sola verba magís cupiunt scire et aliis interpretari. Et illi sunt vivificati a spiritu divinae litterae, qui omnem .litteram, quam sciunt et cupíunt scire, non attribuunt corpori, sed verbo et exemplo reddunt eam altissimo Domino, cuius est omne bonum >> 2 ~ << Revera cum in thesauris Do– mini multas iam intulisset copias meritorum, semper novus, semper ad spiritualia exercítia promptíor eral. Non aliquíd boni agere gmvem ducebat offensam, 11011 semper procedere retrocedere íudica– bat >> 3 • .Tota tandem haec assiduitas in operibus amoris ad unionem cum Deo semper coniunctiorem Franciscum incitavit, quae divina unio iterum vim actionemque animae eius indesinenter promovit. Ad extremum anima eius tantopere Dei amore incensa erat, ut vix desideria sua, ut summa, aeternaque in caelis Dei possessione frueretur, continere posset, secundum illud Apostoli : << Cupio dissolvi et esse cum Christo >> (Phil. 1, 14). Ad obtinendum hunc beatum finem ne gravissimi quidem dolores, imo nec acerbissima mors eum deterrere valebant, nam, ut narrat fidelis internae eius vitae cónscriptor, S. Bonaventura : << Ferventi ... carítatis incen– dio glorio.mm sanctorum Martyrum aemulabatur tri,umphum, in qui- 1 Legenda antiqua, ed. cit., 11. 43. 2 Cf. Admonitio VII, in Opuscula, p. 10. 11 THOMAS DE CEI,ANO, Vita 11, 11. 159.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz