BCCCAP00000000000000000000820
DE SERAPHICO S. FRANCISCI AMORE 99 quo sensu maxime ad Deum, prae ceteris omnibus colenduni et diligendum, transferri solet et debet. Haeé autem caritas Dei ite– rum duplex distinguitur, quatenus nempe beus diligitur in se, propter suam propriam perfectionem infinitam (obiectum prima– rium), aut in creaturis, pulchritudinem et bonitatem Dei partici– pantibus et relucentibus (obiectum secundarium). Probe adhuc distinguenda est caritas Dei naturalis a caritate Dei supernaturali, quae distinctio dependet ab obiecto, a principio et ab exercitio ipsius. Obiectum enim caritatis potest esse Deus aut naturaliter cognitus, aut supernaturali revelatione manifestatus. Prin_cipium quoque caritatis potest esse facultas aut naturalis aut infusa. Exercitium tandem caritatis potest procedere a sola na– tura aut sub influxu gratiae divinae. Nunc iam actum amoris psychologice examinando, illum in tria stadia seu momenta sese explicantem _invenimus. Primo enim ad. praesentiam boni cogniti exsurgit complacentia, quae nihil aliud est nisi quaedam coaptatio appetitus ad bonum 1, quae qui– dem complacentia excitat concupiscentiam seu desiderium bonum illud · possidendi, possessio tandem gignit gaudium, quod nihil aliud est, nisi amor secundum suam plenam perfectamque evolu– tionem. Cuius quidem perfectae explicationis culmen si amor :it– tigerit, sponte ex ipso nascitur affectus benevolentiae, qua nempe quis personae amatae ea omnia largiri desiderat, quae illam per– fectiorem vel feliciorem reddere possint. Si affectus ille internus tantum est, simpliciter benevolentia dicitur, si autem actibus se manifestat, beneficentia potius vocatur, dum in supremis gradi– hus in plenam atque perfectam traditionem suiipsius, sutnmam– que .unionem cum persona dilecta transire conatur 2 • In perfecto autem amore, qui est an:ior amicitiae, affectus ille benevolentiae ita ceteros omnes superat, ut amans libentissime omnem delecta– tionem, omnem consolationem amoris abiiciat et respuat, ut per– sonam amatam locupletet et beatam efficiat. Inspiciamus nunc, quonam singulari modo Francisci amor erga Deum omnia illa elementa sit consecutus. Et primo quidem 1 S. TnoMAS, I-II, q. 26, a. 1, c. 2 S. BoNAVENTURA, 111 Sent., d. 27, a. 1, q. 2, ad 6, in Opera Omnia, t. III,. p. 595 b. : " Unde sicut spes inniiiiur summae Immensitaii sive Polesiati, sic caritas adhaeret el adhaerere facit summae Bonilaii ; et iste est actus primus et unicus ex quo– critur et in quo includilur amol' concupiscentiae et amicitiae ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz