BCCCAP00000000000000000000820
98 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA ex perspicacibus eius oculis, amor in canoro sua:vique eius ore cantat, amor ex gratiosis eius digitis stillat, amor palpitat in te- . nerrimo eius corde. Amor profecto seraphicus altissima ratio, ultimus finis, summaque comprehensio dici debet totius S. Fran– cisci spiritualitatis. Contra huiusmodi sententiam utique obiici non ignoramus, quod omnis spiritualis :vita, singulorumque spiri– tualium :virorum sanctitas in amorem, tamquam in ultimum suum finem tendit, utpote omnibus Christifidelibus communem, gradu dumtaxat dissimilem pro diverso cuiusque merito di:versaque gra– tia. Nihilominus ostendere conabimur, amorem S. Francisci pe– culiarem quamdam indolem prae se ferre, qua iure meritoque « semphici >> titulum, propriam notam propriumque amoris insi– gne designantem, sibi :vindicat. Ideoque, postquam de amore ge– neraliter quaedam disseruerimus, de amore seraphico seu franci– scano particulariter tractabimus. Amor igitur in genere sumptus definitur << complacentía boni >> 1 • Omne id, quod facultatibus nostris cognosciti:vis se ut bonµm aliquod praesentat, inclinationem quamdam ad ipsum excitat, ita ut bonum sit simul causa et obiectum amoris 1 • Quod autem sub hoc respectu dicitur de bono, :valet etiam de pulchro, quod bono splendorem quemdam superaddit, quo fit, ut non solum appetitus noster, sed et ipsa cognitio in ipso delectetur : << pul– chrum dicitur, cuius ipsa apprehensio placet >> ª. Ideo dicitur, quod bonum trahit appetitum, pulchrum autem ipsum blandiendo al– licit. Distinguuntur porro di:versae species amoris. Amor sensibi– lis ille est, qui oritur e qualitatibus, quae sensus sua:viter affi– ciunt. Tali amore, proprio sensu, solae creaturae materiales amari possunt. Dilectío mtionalis electionem quamdam supponit, qua unum prae alio amatur propter motiva rationalia et morana. Proinde dilectio tanto amore sensibili stabilior est, quanto ratio.,. nes intellecti:vae qualitatibus sensibilibus firmitate praecellunt. Tali dilectione amatur quis propter scientiam, bonitatem, auda– ciam. Caritas tandem :vim et momentum praesertim ponit in eo quod aliquem magni aestimamus et libenter eum amplectimur, 1 S. THOMAS, I-II, q. 26, a. 1, c. 2 et. ibid., q. 27, a. 1, c. 2 Ct. ibid., ad 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz