BCCCAP00000000000000000000820
CAPUT XI. DE SERAPHICO S. FRANCISCl AMORE Amol' sensibills, dilectio rationalis, caritas. - S. Francisci amor compla– cent(ae et benevoleniiae. - Amor seraphicus profundius explicatur. Licet in nostris de fine quo intendit franciscana spiritualitas disceptationibus de amore Dei, de caritate divina, qua beati Fran– cisci cor inflammabaturf aperte nondum egerimus, suprema ta– men illa virtus, dilectio scilicet, quae regina est omnium cetera– rum virtutum radixque omnis honestatis, tacito quodam modo in nostras collocutiones fere ubique se insinuavit. Nam ubi de ardenti Francisci desiderio loquebamur, quo in Christum crucifixum to– tum transformari anhelabat, nemo est qui non videat, amore dum– taxat tam miram conglutinationem effici potuisse. Filialis quoque illa et religiosa eius erga Patrem caelestem reverentia certe amo– rem, omnibus spiritualis infantiae virtutibus exornatum, omnino exigit. Nihil praeterea nisi fervens Christi amor eum ad litteralem Evangelii observantiam induxit. Revera, amor Dei, qui est « ra– dix, forma et finis virtutum >> 1 , omnibus etiam S. Francisci virtuti– bus singularem animam et vitam inspiravit. Imo amor ille divinus veluti nota valde conspicua in Francisco eluce.t ipsique ob prae– cipuam rationem attribuitur, ita ut in hoc uno vera eius spiritua– lis índoles consistere videatur, nam tum ecclesiae liturgia, tum devoti vox populi Franciscum eiusque Ordiném titulo << saaphici & semper decorarunt. Revera, tota Francisci effigies, ut ex histo– ricis fontibus et biographicis commentariis eius narratae vitae, necnon ex iconographia, pot:!si, musica reliquisque liberalibus ar• tibus et disciplinis mirifice praefulget, amorem et quidem sera– phicum in Deum et homines undequaque spirat. Amor scintillat 1 S. BoNAVENTURA, II Sent., d. 38 a. 1, q. 3, ad 6, in Opera Omnia, t. II, p. 885. P. YITUB 4 BussuM, D• irpiritu,lllitate franci,c(ma • 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz