BCCCAP00000000000000000000820
DE FRANCISCI VOCATIONE EVANGELICA vocari Rabbi, unus est enim Magíster vester, omnes autem vos fraires estis >> (Mt. 23, .8). Idcirco vetuit, quominus superiores fraterni-· tatis vocarentur << priores >> aut << rectores >> aut << abbates >>, sed tan- , tummodo << ministri omnium fratrum >>. (Reg. cap. 10). << Quicum– que voluerít ínter vos maíor fieri, sit vester minister : et qui voluerit inier vos primus esse, erit vester servus. Sicut Filius hominis non venil ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem · pro mullís>> (Mt. 20, 26..:28). Propterea .ad mentem S. Francisci ínter superiorem et subditum vigere debet animus mutuae cari– tatis, ita ut superior serviat subdito ex vera caritate, itemque ex. eadem sincera caritate subditus superiori oboediat. Virtutes, . quae merito evangelicae dicuntur, quia saepe ah ipso Christo in Evangelio commendantur, ut paupertas, humi– Jitas, mansuetudo, paenitentia, fraterna caritas, Francisco prae ceteris carae acceptaeque erant, ipsaeque coi1Stanter in eius ad fratres exhortationibus recurrunt. Simplicitas praesertim, qua to– tum Evangelium tam profunde imbuitur, ipsum seraphicum Pa– trem totamque primaevam minorum fratrum historiam ad mi– raculum exornabat, primamque illam franciscanam aetatem caris– simam, amabilissimam et acceptissimam coram populo in om– nium oculis reddebat. Spiritus ille plane evangelicus, quo fit, ut Ordo noster ex ipsius S. Evangelii fonte alacrem illam etingenuam simplicitatem indesinenter haurire pergat, ratio esse videtur, cur adhuc nostris temporibus idem seraphicus Ordo noster tam for-· titer animos sive credentium, sive ipsorum impiorum alliciat ; nam sincera et candida illa fides, illa in proximum dilectio sine fictione, imo cum proprio incommodo coniuncta, illa filialis confidentia, summa illa immunitas ab omni mundana sollicitudine, iucunda suavisque illa laetitia, quae hanc sanctam evangelicam simpli-· citatem coniunctissime comitari solent, vehementi ímpetu ad Franciscum eiusque fraternitatem omnium corda rapiunt. Revera, suprema ratio, cur institutiones S. Francisci tantopere valeant ad normam et consuetudinem christianae vitae conservandam atque identidem restituendam, in eo certo ponen<\a est, quod Evangelium Christi secundum totam suam integritatem, totam suam in humanos mores divinaÍn virtutem, plenamque suam vim reformatricem, correctricem, atque emendatricem mundo perdito iterum iterumque nuntiare doctrina et exemplo non desinunt. La– mientabHia saepe suspiria infelix nostra aetas trahit : Utinam alter .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz