BCCCAP00000000000000000000820

'90 DE SPIRI'l'UALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA Pater vitam suae fraternitatis componere ad illam formam vitae, ,quam Dominus noster Iesus Christus Apostolis suis tradidit se'– .cundum testimonium S. Matthaei in capite decimo sui Evangelii, quae a S. Bonaventura simpliciter << Regula Apostolorum >> vocatur. In his enim dictaminibus Franciscus totam evangelicam doctri– nam agumbratam conspexerat et quidem non pro solis Apostolis, sed pro omnibus, qui, ut ipse et sui fratres, ad eamdem perfectio– nem vocati erant et quos propterea libenter << viros evangelicos >> 1 vocabat. De his omnibus certe nullum dubium admittendum esse vi-' detur, sed quaestio posset proponi, utrumne tali se gerendi modo S. Franciscus aliquid novum in Ecclesiam seu in religiosorum Or– dinum vitae rationem induxerit. Nonne ceteri omnes Ordinum fundatores hoc semper intendebant, puram scilicet et fideleni ,observantiam S. Evangelii "? Nonne et ipsi a sequacibus suis fir– miter .exigebant, non solum ut praecepta eius exsequerentur, sed etiam ut ipsius consilia cum omni fidelitate servarent? Pro certo tamen affirmandum esse putamus, Franciscum, in– ·stituendo suam fraternitatem secundum << formam sancti Evan– .gelii >> quam quidem, ut retulimus, divina revelatione et caelesti inspiratione ab ipso Domin,o acceperat, novam revera viam iniis– .se, novamque religiosae vitae formam, usque ad illud tempus incognitam, in Ecclesiam intulisse. Utique, etiam antiquarum religionum institutores ordines suos super fundamentum Evangelii stabilierunt, etiam ipsi spiritu Evan– gelii ipsiusque virtutum sequaces suos imbutos esse voluerunt, sed nullus adhuc Ordinis fundator, neque Pachomius, neque Basilius, neque Augustinus, neque Benedictus, ipsum Evangelium ut Regu– lam vitae religiosae assumpserat, nullus eorum discípulos suos ad totam Evangelii observantiam et ad ipsam formam vitae Aposto– lorum obligatos esse constituit. Imo, in antiquis illis Ordinibus quaedam elementa evangelicae vitae, ut eam ab ipso Christo eius– que Apostolis ductam fuisse conspicimus, a claustralis vitae for– ma exclusa manere debebant, ut vita vagans apostolica, quam ·agebant Christi discipuli, et praedicatio'Evangelii per totum mun– dum, ad quam Christus eos mittebat, quia stabilitatem loci in: legem proclamabant. Ideoque omne propositum sese uni ex illis antiquis religionibus adiungendi a S. Francisco semper acerrime 1 Legenda tríum socíorum, ed. cit., cap. XII, § 51.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz