BCCCAP00000000000000000000820
DE FRANCISCI VOCATI01'{E EVANGELICA 89 Neque tamen hac ratione Regulae evolutio fuit absoluta. Variae enim additiones, quae aucto fratrum numero et mutatis. condicionibus vitae et apostolatus in subsequentibus . capitulis ipsi adiectae fuerant, eiusdem Regulae unitati et claritati haud parvum detrimenfom attulerant, ita ut in tota fraternitate de– siderium manifestaretur, ut Regula in breviorem, clariorem et enucleatiorem formam a S. Francisco redigeretur. Votis fratrum suorum, quae proprio srio consilio omnino consentiebant, libenter annuens, S. Franciscus cum .fratre Leone, confessario suo et scriba, itemque una cum fratre Bonitio, docto iuris perito ex Bononia, ad montem, qui vulgo << Ponte Colombo >> dicitur, se contulit, ut in so– litudine vocem Dei audire et, gratia caelesti itrigante, supremam Regulae formam invenire mereretur. Quem eventum S. Bonaven– tura claris verbis in sua << Legenda >> narratum nobis conservavit, in– simul ostendens Francisco omnino certum fuisse deliberatumque, ut evangelicam S. Regulae indolem sertam tectamque tueretur. << Cum aulem, dilatato iam Ordine, vivendi formam per dominum Innocentium approbatam dísponeret per successorem ipsius Hono– rium ín perpetuum facere roborari, huíusmodí fuit a Deo revelatio– ne commonitus >>. (Sequitur deinde visio sancti Francisci micarum panis et hostiae ex ipsis confectae, de quibus vox de caelo : << Fran– cisce >>, ait, << mícae. .. verba evangelíca sunt, hostia Regula >>). << Vo– lens igitur confirmandam Regulam ex verborum Evangelíi aggrc– gatione profusius traditam ad compendiosiorem formam, iuxta quod díctabat vísio monstrata, redigere, in montem quemdam cum duobus sociis, Spirítu sancto ducente, conscendit, ubi pane tantum conlentus et aqua, ieíunans conscribi eam fecit, secundum quod oranti sibí divinus Spiritus suggerebat >> 1 • Haec ergo est ea regula, quae anno 1223, die 29 Novembris a Summo Pontífice Honorio III per Bullam << Solet annuere >> approbata fuit et ideo Regula bullata vulgo vocatur. Ex eis, quae de origine et de evolutione Regulae S. Francisci consideravimus, perspicue comperire licet, seraphicum Patrem omni suae animae vi et ímpetu secundum normam sancti Evan-; gelii, << ad cuius perfectionem totalíter inhiabat >> 2, vitam suam suo– rumque fratrum instituere voluisse. Intendebat revera beatus. 1 S. BoNAVENTURA, Legenda S. Francisci, cap. IV, n. 11, ed. cit., p. 515 sq. • Legenda trium sociorum, cd. eit., cap. XII, § 51:
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz