BCCCAP00000000000000000000820
88 DE SPIRITRALITATE FRANCISCANA. - PARS PRIMA presint in domibus eorum quibus serviimt; nec recipiant aliquod officium quod scandalmn generet vel animae suae facial detrimen– tum. Sed sint minores el subditi omnibus, qui in eadem domo sunt. III. Quando fraires vadunt per mundum, nihil portent per viam neque panem neque pecimiam neque virgam. Et in quamcumque domum intraverint, primum dicant : Pax huic domui. Et in eadem domo manentes edant et bibant quae apud illos sunt (cf. Luc. 10, 4- 8). Non resistant malo; sed si quis eos in maxillam percusserit, praebeant ei et alteram; qui aufert eis vestimentum, etiam tu– nicam non prohibeant. Omni petenti se tribuant ; et si quis au– fert ea quae sua sunt,. nonxepetant (cf. Luc. 6, 29-30). Gloria· Patri et Filio et Spiritizi Sancto, siwt eral in principio et nunc et semper et in saecula saeculonzm. Amen 1 • Evidenter patet, talem regulam, licet evangelicam puritatem et vigorem mirabili modo saperet, fuisse nimis generalero quam ut omnibus novae fraternitatis postulatis, necessitatibus et oppor– tunitatibus providere posset. Itaque capitula generalia, quae per singulos annos celebrabantur, novis semper legibus et normis cre– brescentem coetum instruebant, ita ut paulatim primaeva regula in plurima capita excreverit. Anno 1221 Franciscus simplicem suam << formam vitae >>, quam 1210 Romanus Pontifex approba– verat, simul cum praescriptionibus et praeceptis, quae exinde ipsi addita fuerant, .fratri Caesario a Speyer tradidit elaborandam et locis S. Evangelii ditandam. << Et videns beatus Franciscus fratrem Caesarium sacris litteris enzditum, ipsi commisit, ut re– gulam, quam ipse simplicíbus verbis conceperat, verbis evangelicis adornaret. Quod et fecit >> 2 • In capitulo Pentecostes eiusdem anni, quod praesidente Cardinale Hugolino, aut eius Vicario Cardinale Raynerio Cappocio ª, apud S. Mariam Angelorum }labitum fuit, haec a Caesario retractata regula disputationibus capitularium subiciebatur, et in ea forma, qua sub nomine Regulae primae vel Regulae non bullatae nobis nota est ', approbata fuit. 1 Cf. D. MANDIC, De legislatione antiqua Ordinis Fr. Minorum, t. I, p. 122 sq. ; ARMANDO QuAGLIA, O. F. M., L'originalitt't della Regola francescana, Sassoferrato,. 1943. • Chronica Fratris Jordani, ed. H. Boehmer, in Col/. d'Etudes et de Documents, t. VI, n. 15, p. 15, Paris, 1908. ª Cf. P. BENEDIKT ZoLLIG, O.M. CAP., Die Beziehungen des Kardinals Hugolini :mm heil. Franziskus und zu seinem I. Orden, p. 35. 4 s. FRANCISCUS, Opuscllla, p. 24 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz