BCCCAP00000000000000000000820
84 DE SPIRITUALITATE FRANCISCANA, - PARS PRIMA memoria digna censeri debet, utpote quae franciscanae fraterní– tatis exordia signat. Augescente interim in dies numero fratrum, ita ut post an– num iam duodecim essent, Franciscus coepit cogitare de appro– batione novae suae vitae a Romano Pontífice obtinenda. Utique episcopus Assisiensis omnia iam noverat, probaveratque, quia sine ipso sanctus Pater nihil omnino aggredi audebat 1, sed amor eius et veneratio erga Apostolicam Sedero eum cum nova fra– ternitate Romam impulit, ut ipsius Summi Pontificis benedictio– nem et comprobationem meruerit obtinere 2. Anuo igitúr 1210 Franciscus una éum undecim fratribus iucundo animo Romam proficiscitur, secum ferens parvulam regulam, quam pro ipsis con– scripserat. Occasione huius seraphici Patris itineds totiusque trac– tationis negotii sui cum Romana Curia, evidentissimo modo patet irrefragabile eius consilium, scilicet nihil omnino se intendere, nisi ut secundum formam S. Evangelii vitam suam suorumque fratrum instituat. Invenerunt Romae Guidum, episcopum Assi– siensem, qui, notus Cardinali foanni Colonna a S. Paulo, Fran– sciscum ad illum introduxit. Cardinalis ille .<< vere Dei gratia plc– nus, diligens phzrimum servos Dei>> 3, conatus est Francisco per– suadere, ut commo.diorem vitam sibi eligeret, << planiora itine– ra >> 4 ei ostendens, quam tamer. << suasionem (Franciscus) humi– liter, prout poterat, recusabat, non pcrsuasa despiciendo, sed alía pie affectando >> 6 • Introductus dPinde ab eodem sancto Cardinali Franciscus ad ipsum Pontificem, Innocentium III, admittitur, de quo Thomas Celanensis scribit << vir glorio.sus, doctrina quoque affluentissimus, sermone clarissimus, zelo iustitiae fervens, in iis, quae christianae fidei cultus causa poscebat >> 6 • Quamvis ipse Sum– mus Pontifex << inclinatus animo .esset, ut pium supplicanti praebe– ret assensum, distulit lamen perficere, quod Chrísti postulabai pauperculus, pro eo quod aliquibus de Cardinalibus nov.um aliquid et supra vires humanas arduum videretur. Aderat autem ínter car– dinales vir venerandus, domin11s loannes de san,cto Paulo, episcopus 1 Cf. THOMAS DE CELANO, Vita 1, ll. 15. 2 Cf. ibid., n. 32. • Legenda irium sociorum, ed, tit., cap. XII, § 47. 4 THOMAS DE CELANO, Vita I, n. 33. 6 Cf. ibídem. 41 Cf. ibídem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz