BCCCAP00000000000000000000819
LX RE:LATIONES P. MARII. - INTRODUCTIO potuimus, num haec in opere : Annotationes _ in Libros Decretalium, quod impressum asserunt Mediolani anno 1591, inveniantur necne. His de fontibus breviter praelibatis, agemus nunc de codicibus tertiae Relationis, qui sunt sequentes : Venetus (- V), Vindobonen– sis ( - W), lugdunensis (= L) ·et Neapolitanus ( · N). Codices V et W ab uno stipite provenire videntur, ab alio autem codices L et N, ita ut duas distinctas codicum familias constituant. Id enim satis demon– strari credimus, si lectiones variantes nec non omissiones communes et additiones 1, quas haec tabula refert, attente considerentur : Cod. V, f. 22v Cod. l, f. 21rv Cod. N, f. 17v » f. 31rv » f. 29r " f. 24rv > f. 35r » f. 32r » f. 27r » f. 40r f. 37r » f. 32r » f. 78v-80v :o f. 71 v-72v " f. 65rv » f. 83v-85r > f. 75rv l> f. 67v-68r » f. 89r » f. 79v " f. 71v » f. 98r ,, f. 87v » f. 77v-78r Mutua codicum utriusque familiae derivatio nullo modo proba- tur. Secus enim difficile explicatur cur ea quae cod. V vel cod. L omittunt, et quae certe in textu originali inveniebantur, uti sensus sententiae exigit aliorumque trium codicum fides testatur, referunt ad verbum cod. W et cod. N. Hoc ipsum dicendum est de cod. W et N in relatione ad cod. V et L 2 • l. - CODEX VENETUS Hic codex asservatur hodie in Archivo Ord. Min. Cap. provinciae Venetae. Est codex chartaceus pelle religatus super chartam compressam ; s. XVI (an. 1581-1582); 150: 195 mm.; [I] 257 [2] ff. Colligatio, quae in - angulis externis simplicibus decoratur ornamentis, posteriore tempore confecta est, uti liquido apparet ex abscissione fóliorum, qüáe in mar– gine superiore numeros paginarum, in inferiore autem aliquás notulas illegibiles reddidit (cf. f. 83rv, 151 sq. ). Exemplar ab unica manu ex- - 1 Cf. De vita et scriptis, p. 574 sq. 2 Opportunum non iudico exemplis hanc assertionem confirmare, quando– quidem ex apparatu critico verborurn luculenter demonstratur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz