BCCCAP00000000000000000000819
pilationis magna ex parte hausta est. Qui propriis oculis dependen– tiam deprehendere velit, conferat diffüsam disceptalionem Capuccinos inter et Observantes Calabriae cum Memoriali Ordinis hac in colle– ctione edito. Ad calcem paginarum singula notabimus. 8. Constitutiones Ordinis Minorum editae AssisU... per R. in Christo patrem fratrem Oullielmunz Farinerium - Laudantur hae Con– stitutiones, quia resumentes ordinationes S. Bonaventurae multum pro reformatione effecerunt 1 • 9. Chronica Ordinis - 1am nobis investigandum est quae Marius Religionis Chronica noverit átque in compositione Relationum adhi– buerit. Non semel enim is Historias seu Chronica absque ulteriore determinatione citat e quibus notitias hausit. 1am vero usque ad fi– nem saeculi XVI nomine Chronicorum Ordinis generatim Chronica XXIV Oenerallum intelligi manifestum est 2 • Et revera maxima re– rum pars quae in his Marii collationibus continentur, cum his con– veniunt quae Chron. XXIV Oener. referunt. LJtrum vero Marius di– recte hos fontes adhibi.terit, certe affirmare nolumus. Neque nobis constat num opus Marcí Ulyssiponensis, quod dein nomen genericum Chronica Ordinis adeptum est, aucfori nostro notum fuerit. Dubium non est quod editionem hispano-lusitanam cognoscere potuit, cum haec annis 1556-1570 in lucem prodierit 3 , sed nulla vestigia certa in Relationibus reperiuntur. Reliquum est ut de Chronicis Mariani a Florentia, O. F. M., ver– bum fac,iamus. Omnibus notum est opus maius huius egregii histo– riographi deperditum esse, atque non nisi in compendio nunc adser– vari 4. Semel Marius auctoritatem adducit Chronicorum Ordinis Tuccii f'Iorentini. Dubitari poterat num de Mariano a Florentia sermo sit necne ; et revera notit.ia ibi tradita in Compendio Chronicarum eadem 1. Cf. Ill Relat., p. 344. Hae Constitutiones reperiuntur in Firmamentum, Pars 111, f. 211 r-223r. · 2 Cf. Af, t. 11, p. XIV, Quaracchi, 1887; t. III, p. XII, ibid., 1897, 3 Pars 1 (lusitanice) prodiit auno 1556; Pars H (lusitanice), "anno 1566 ¡ Pars. III (hispanice), anno 1570. Editio italica prima vice prodiit; Pars I, anno 1581 ; Pars 11, anno 1586; Pars Ill, anno 1591. Cf. WADDINGUS, Annales, .t. XVI, Addenda, p. 778-783. 4 Cf. MARIANUS DE FLORENTIA, Compendium Chronicarum, p. 1, 143 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz