BCCCAP00000000000000000000819
LVI tione soUicitus non 'est 1.. Sed ia111 an. 1584 Bernardinus a Colpetrazzo-, mandatum a Superioribus generalibus acceperat scripta P. Marii revi– sendi, ut prelo dari . possent 2 • Locuturi iam. de fontibus franciscanis historicis e quibus notitiae: hauriuntur, statim lectorem monemus saepe eos afferri modo .satis confuso, v. gr. ut referunt aliqua Chronica Ordinis, ut inveni scrip– tum, etc., pariterque gesta S. Francisci in pluribus fontibus descripta, inveniuntur, quos Marius non citat, unde ii aptius in calce pagina– rum nostrae editionis indicabuntur. Hos igitur fon tes nunc omittimus; quos vero Marius expresse affert, sunt sequentes : 1. Documenta Summorurn Pontijicum : Nicolai III, Exiit qui seminal (14 aug. 1279); Clementis V, Exivi de paradiso (6 maii 1312); Joannis XXII, Quorumdum exif?it (7 oct. 1317), Ad collditorem cano– num (8 dec. 1322); Clementis VII, Universis et singulis (8 martii · 1526); Litterae S. Paefiitentiariae diei 18 maii 1526, Religionis zelus (3 iulii 1528); Breve seu Litterae S. Paenitentiariae (diei 11 septem– bris 1528), Cunz sicut accepinzus (9 aprilis 1534); Pauli m, Accepi– mus (18 decembris 1534, 20 augusti 1539), Nuper accepto (12 ianuarii 1535), Exponi Nobis (25 augusti 1536); Pii IV, Pastoralis officii cura (12 aprilis 1560). 2. Legenda trium sociorum. - Marius enarrat originem huius Legendae tempore Crescentii a · Jesi 3 eamque adhibet, ut liceitatem usus mantelli demonstret. « Quod usus mantelli Fratribus Minoribus licitus et conveniens sit, probatur ex Legenda t,rium sociorum, quae asserit S. Franciscum eiusque socios pallium cum habitu absque tu– nica gestasse. In eademque Legenda legitur Jesum Christum semel Beato Francisco apparuisse illique ostendisse quod toto tempore vitae suae mortalis unica tunica et unico mantello, ut velocissimus nuntius, cucurrit » 4 • Ita ille. Sciendum támen est textum hic allatum in nulla ex editionibus Legendae triunz sociorum inveniri. S. Franciscum vero 1. Cf. ll/ Relat., p. 388. 2 Cf BERNARDINO DA COLPETRAZZO, op. cit., t. l, p. 11-13; EDUARDUS ALEN• CONIEl"iSlS, De primordiis, p. 3; FREDEOANDO D'ANVERSA, la vita dei primi Frati, in Líber Memoria/is, p. 134. · 3 Cf. IlI Relat., p. 340-341. 4 /bid., p. 253, not. 1.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz