BCCCAP00000000000000000000819
DE TERTIA RELATIONE LV :a gere annitm et sexagesimum, atque quinquagesimum quartum ab inifio Corigregationis Capuccinae esse iam transactum l, Alibi quoque a ffirmat quod annus quinquagesimus sextus a fundatione eiusdem Congregationis properabat 2 • Ergo si a Congregatione condita annus 54 processerat et .annus 56 nondum aderat, dicendum est eam spatio 55 . annorum exstitisse. Cum vero Marius originem Ordinis Capucci– norum constanter ab an. 1525 repetat, evidens est ipsum hanc tertiam Relationem an. 1580 scripsisse. Confirmatur etiam ex testimonio coaevo Vicarii generalis P. Hieronymi a Monteflorum. Is enim litteris diei 21 martii an. 1580 testatur tune temporis Marium origines Congrega– .tionis enarrare iam incepisse spemque affulgere eum rem sibi com– tnissam et inceptam ad exitum feliciter perducere posse 3 • Opus in quatuor .partes seu libros dispescitur. In priore describi– tur quomodo vera habitus S. Franc.isci forma deperdita sit, et in quot · ac quales tribulationes Ecclesia et Ordo seraphicus inciderunt tem– ,pore Ludovki Bavari Imperatoris. - In secund.o libro narratur qualiter illa vera forma iterurn inventa sit, ubi primordia Reformationis in Mar– ehia et vita Matthaei a Bascio, Pauli Clodiensis aliorumque fratrum perhibentur. Agitur etiam de primo generali capitulo primisque Con– stitutionibus atque de priscorum patrum agendi ratione circa vesti– tum, cibum, aedificia, etc. - Líber tertius describit originem Con– ·gregatioríis in Calabria, vitam PP. Ludovici et Bernardini a Rhegio mdhóduinque vitae fratrum illius regionis. - In quarto denique libro de .primo generali capitulo Romae celebrato deque tribulationibus Or,.; dlnis praesertim ob Bernardini Ochini apostasiam disseritur. Harte tel"tiam Relationem, sicut duae priores, -fratribus, benefac– toribus; religionisque devotis dicavit auctor 4, etsi de eius publica.; t /11 Relat., p. 214. 2 Jbid., p. 245. 3 • Ma perché il Padre Frate Mario ha tolto lul l'lmptesa di scrlvere l'o– rigine della Congregatione e il suo progresso per qualche tempo, e gia ha ' dato principio, senza pero stendersi a dir' se non obiter e con gravita li fatti de' Frat! particolari, mi par che questa parte si de' lassar a tul, h'avend'anco esso sin qui havuto quello, et ha scritto in questa parte soddisfatto ,nolto belle et credo fedeltriente, ,e spero cosl fin ira di bene in meglio ». Cf. BER– NARDINO DA COLPETRAZZO, Cronica, t. l, p. 11. 4 Cf. /11 Relat., p. 94, 124, 396, etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz