BCCCAP00000000000000000000819

LIV RELATWNES P. MARU. - INTROOUCTÍO lationem, ex qua notitias aliquas .vel locos mutuatus est. Insuper tex– tum Relationis saepissime contrahit, quae stricte necessaria non sunt omittit, raro lectionem codicis Anconitani immutatam refert, ita ut arduum nimis sit et inutile singulas variantes lectiones adnotare. Ipse modus transcribendi liquido ostertdit scribam textum primigenium ad arbitrium redegisse. Nihil obstat quominus archetypum huius apographi codex Anco– nitanus esse possit, etsi quaedam huius correctiones integrae inveniantur in nostro codice. Cod. A hoverat iam P. Eduardus Alenconiensis 1 , sed primus omnium edidit P. Josephus a Firmo: Frate Mario Fabiani da Merca– tosaraceno. Del/e origini dei Frati Minori Cappuccini: Descrizione seconda inedita pubblicata da! P . Oiuseppe da Fermo Archiv. dei Minori Cappuccini Picéni, 17 : 25 cm., XV-104 p. Ancona Coop. Ti– pografica ex Combattenti, 1927. Editio textum originalem fideliter reddit eumque quibusdam illustrat adnotationibus. C. - . De tertia Relatione. Anno vertente 1579, magíster capellae Serenissimae Reipublicae Venetiarum Josephus Zarlino typis vulgavit opellam de origine Mi-– norum Capuccinorum, in qua thesin a P. Mario de eadem re in epístola ad P. Honorium expositam evertere nititur. Ille enim Ordinis antesignanum fuisse Paulum a Clodia et non Matthaeum a Bascio demonstrare intendit 2 • Vix igitur Marius explev·erat secundam Rela– tionem, cum iam tertio calamum sumere cogitur ut rei veritatem ad amussim ostendat. Quod ultro non fecit, sed ab amicis et confratribus enixe rogatus 3 • Itaque templis tompositionis tertiae Relationis ponendum est post publicationem libelli Josephi Zarlino an. 1579. Duobus in locis loquitur Marius, etsi indirecte, de hac quaestione. Semel asserit se septimum 1 De primordiis, p. 2, nota 4. 2 Informatione del Reverendo M. Giosefjo Zarlino da Chioggia, Maestro di Capella della Serenissima Sig. di Venetia, intorno la origine della Congrega– tione dei Reverendl Frati Capuccini. Con privilegio. In Venetia, MDLXXIX (1579). Appresso Domenico Nicolini. Cf. ínfra, Appendix JI, p. 483-526. 3 Cf. III Relat., p. 91, 215.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz