BCCCAP00000000000000000000819

484 ni mi capituli consensu canonicus ecclesiae cathedralis clodiensis eHgitur, quo munere usque ad annum 1588, licet absens, functus est. Quinimmo defuncto episcopo Clodiae anno 1583, · populus et clerus civitatis Josephum Zarlino uti pastorem desiderabant t. Die 3 februarii anni 1590 testamentum conscripsit, atque die sequenti, annos agens 69, e vita decessit 2 • Josephus Zarlino ínter praestantissimos Serenissimae Reipublicae Venetiarum musicos et mathematicos adnumerari meretur; eximiae dotes in arte musica excolenda atque eruditio haud communis id effecerunt, ut cum praecipuis arti s et scientiae cultoribus sui aeví consuetudinem familiarem et scientificam habuerit. En quibus verbis Sebastianus Dall'Agua eius concinnavit laudes: JOSEPHO • JOANN • F. ZARLINO DOMO-C LODIA AC . TEMPLI • PRINCIPIS • CANONICO ET IN MARCIANA • VENET IARUM BASILICA PHONASCO VIRO • EXCELLENTIS • INGENII LINGUARUM • NOTITIA ÁC • MVLTIPLICI DOCTRINA . ORNATISSIMO CVJ US PRAETER CETERA • CRONOLOGICA . ATQUE • THEOLOGICA SCRIPTA • · DE • RE • MVSICA NOVIS • THEOREMATIS • NOVISQ PHISICO-MATHEMATICIS • OBSERVATIONIBVS INSTRVCTA INTER • CLASSICA . RECENSENTUR AC NVLLVM • SCRIPTOREM • HVIC • ESSE PAREM t Cf. G. RAVAONAN, Elogio, p. 75. 2 De anno nativilatis et morte Josephi Zarlino non una est auctorum sen– tentla; nos vero quae probabiliora visa sunt scripsimus. Cf. G. RAVAGNAN, Elogio, p. 9, 49 sq., 72; v. BELLEM0, op . cit., p. XXX sq.; ÜERARDO DA VIL· LAFRANCA, o. M. CAP., L'anno della nascita e l'anno della morte di Mons. Oiu– seppe Zarllno da Chioggia, in P. Malteo da Bascio e P. Paolo da Chioggia, p. ll5-l 17, Chioggia, 1913.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz