BCCCAP00000000000000000000819

LII RELATIONES P. MARII. - INTRODUCTIO gatus erat cum alio codice miscellaneo, in quo ff. i77r-228r occupabatt. Nunc autem ab hoc codice separatus adservatur Anconae in Arch. pro– vinciae Picenae, O. M. Cap., cum signatura O / J. Pars aversa ultimi folii est vacua. In initio invenitur folium quod aliquando quidem va– cuum foit, ·sed postea in eo alía manus scripsit quinque mysteria glo– riosa SS.mi Rosarii. Cum quadem probabilitate codicem autographum esse affirmari po– test. Similitudo énim scripturae sive litterarum cum subscriptione certe autographa quorumdam documentorum quae Romae in Archivo generali Ordinis servantur, nobis videtur manifesta. Contulimus quoque codicem cum epístola P. Marii (diei 14 iél.n. an. 1572), quae in Archivo nobilis Familiae Colonna custoditur 2 , atque ad eandem pervenimus conclusio– nem. Attamen id quoque animadvertere iuvat quasdam inveniri in codice correctiones verborum aut syllabarum fortasse ab alio scriba additas. Prae– terea signum apostrophi ortographicum ad arbitrium adhibetur et saepe una ex duabus litteris n ex quibus aliqua verba coalescunt cum alia lit– tera mutatur, v. gr. vando pro vanno, ottende pro ottenne, etc.; aliquando invenitur etiam menzo pro mezzo. Semel scriptorem codicis ita textum subvertit, ut difficile arbitremur id Mario tribuere 3 • Cum igitur argumenta prorsus suadentia nobis adhuc desint, litem absolute non solvimus. En titulus narrationis : Descrittione nella qua/e Jede/mente si ragíona et narra come / quando et dove comincio la Reforma de Frati Capuccini di San / Francesco, composta da Fra Mario da Mercato Sarsinio del' / medesimo ordine et professione, sapendo egli benissimo il tutto da/ chi fu iL Fundatore di detta Congregatione et parimente / da queí Frati che furono primi a pigliare quel santo habito /. Inc. (f. lr) : Quantunque io gia scrivesse al Padre Frate Honorio da Montegranaro, essendone da lui pregato una littera. Expl. (f. 5lr): annumerando tra quei grandi che la sua bonta mi ha discoperto et a fui sia sempre honor et gloria. Amen. Scida chartae adglutinata textum primigenium folii !Sr (circa finem) tegit. Attamen sententiae ibi contentae hoc modo legi possunt : « Ha– vuto donque i sigilli in mano congrego di nuovo i Frati nell'luogo di Col' Monzone et quivi fece il 2° Capitolo Generale, nel quale furono fatte le prime Ordinationi assai buone e piene di spirito, et io essendo 110- vittio a Camerino l'hebbi in mano et lessi con mio contento tutti quei primi Ordini fatti in esso Capitolo » 4 • 1 Cf. L'ltalia Franc., 1935, t. X, p. 257-259. 2 Carte sciolte, 110. Vide infra, p. LXXIX sq. 3 Cf. Cod A, f. 44v-45r, et infra, /l Relat., p. 76. 4 Cf. 11 Relat., p. 44. '

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz