BCCCAP00000000000000000000819
L RELATIONES P. MARII. ~ INTRODUCTIO Nucerini asserit tune ternporis. eum ecclesiam Potentiae laudabiliter regere 1 • Nunc autem is a sede Potenfina ad episcopatum Cassanensem die 6 ianuarii anni 1579 translatus est 2 • Satis ergo videtur constare de tempore compositionis. His ·quae in prima Relatione scripserat, quaeque iisdem fere verbis hic repetit, addit nunc tribulationes fratrum in Marchia ; reformatio Calabriae fusius enarratur atque etiam series priscorum patrum augetur et quandoque summatim facta biographica exhibentur. Dum Marius, votis superiorum obsequens, hanc alteram Relatio– nem redigebat, eam typis vulgare non intendebat, sed tantummodo confratres de origine propriae Congregationis certiores facere 3 • Auctor conatur singula quae refert coaevorum testimoniis fulcire. Sed praeter suam experientiam traditionemque oralem, adhibuit quoque fontes scriptos quos ipse memorat. a) Epístola P. Ludovici Rheginensis ad P. Bernardinum Geor– gium Rhegii commorantem, die 18 maii an. 1532. Hanc epistolam, quam prae manibus habebat, integre transcripsit 4 • b) Expositio Regulae Fr. AngeU Clareni. Disserens de Joan11e de Capella, qui fuit socius S. Francisci, haec habet : « come aneo,. secondo che scrive el Beato Angelo nelia sua Dechiaratione della Regola nostra, hebbe ardimento di rubbare el balsamo che trovato havevano quei buoni Frati per imbalsamare il corpo del beato Padre San Francesco » 5 • Praefata autem Regulae expositio. hoc modo eadem refert: « Fr. Johannes de Cappella, qui sublato furtim balsamo, quod ad condiendum corpus beati Francisci praeparatum erat, abiit et laqueo se suspendit » 6 • e) Memoria/e Ordinis Fratrum Minorum rnaxime rectorum ipsius Ordinis, etc. Infra fusius dicemus de influxu huius operis in scripta P. Marii. Haec modo sufficiat adnotare : Narrat quod, mortuo Cle– mente V, plurimi fratres carnalia et ampla vestimenta induerunt 1 sed veri 1. Cf. II Relat., p. 60. 2 Cf. F. UGHELLI, Italia Sacra, t. VII, col. 142. 3 Cf. /l Relat., p. 76. 4 /bid., p. 51-52. s /bid., p. 46 47. 6 ANG!!LUS CLARENUS, Expositlo Regulae FF. Minorum, p. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz