BCCCAP00000000000000000000819

XLVHI 3. - CODEX ÜENUENSIS Accuratam huius codicis descriptionem offerre non valemus, siqui– dem immediate eum examinare non potuimus. Exemplar adservabatur olim in archivo nostrae provinciae Oenuensis, atque illius exemplaris apographon in usum venit P. Eduardi Alenconiensis 1 • lnde ab anno 1930 circiter codex in praefato archivo iam non invenitur atque ubi in– veniri possit, ignoratur. Attamen eum edidit Franciscus Xaverius a S. Laurentio 2, ex qua quidem editione hanc descriptionem praebemus. Relatio Marii continetur in p. 111-119 codicis, cuí titulus: Dichia– razione sopra la Regola nostra de fraii minofi Jatta dal Reverendo Padre fra Oio. Maria di Tosa Oenerale de Capuccini ne[ capitolo Provincia/e congregato l'anno 1583 nel inese di settembre il giorno della Madona 3 • Substantialiter convenit cum exemplari codicis Veneti quem descripsi– mus, sed aliquando textum narrationis nimis contrahit. lnitio legitur sequens notitia introductoria quae satis ostendit scribam novisse secun– dam et tertiam Relationem ipsius Marii, nam hae solae Relationes ori– ginem epistolae ad P. Honorium missae describunt. Haec igitur codex Genuensis: Hiesus-Maria-Franciscus. Il principio et origine della Con– gregatione de Cappucini fu in tal modo, da Padri degni di jede rifjerito et scritto ció e dal Padre jra Oioseph coll'Amato, appresso Fabriano, et dal Padre Jra Eusebio di Ancona, delli quali il primo Ju il suddetto, l'altro poco doppo lui si vesti del medesimo habito, et questi doi essendo bene informati del tutto per satisfare alla eccelenza del Ducca di Firenze, il quale domando che li Josse rifjerito /'origine di tal Congregatione, Je– cero scrivere da/ Padre fra Mario del Mercato saracino, nel modo suscritto rifjerendoli loro presentía/mente per mandarlo .a sua Eccellenza. Auctor editionis testatur se fideliter textum transcripsisse. Ad fidem cod. C edidit Eduardus Alenconiensis hanc primam Re– lationem, nullo apparatu critico comitante, veluti appendicem ad Chro– nica Joannis Romaei a Terranova, hoc titulo : Epistola P. Marii a Foro Sarsinio ad P. Hotwrium a Monte Granaro. Prima vice pro– diit in AOC, 1907., t. XXIII, p. 273-279, 326-328, dein vero separa– tim : De origine drdínis FF. Mín. Capuccinorum. Chronica Fr. ¡ oan nis Romaei de . Terranova. Accedunt Epistola F. Marii a Mercato 1 De primordiis, p. 2, not. 3, p. 6, not. 4. 2 I Cappuccini Genovesi. Tesori d'archivio, t. IV, p. 23-29. 3 Cf. /bid., p . 22, nota. Haec eadem declaratio Regulae invenitur quoquc in cod. B secundae Relationis. Vide infra, p. LIII.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz