BCCCAP00000000000000000000819

Sinio tune guardiano conventus romaúi scripsit ut ducis votis obse– cundaret, idque ille una cuni P. Eusebio Anconitano et P. Josepho a Colleamato continuo per epistolam praestitit 1 • Marius, brevitati consulens, summatim refert, quomodo Matthaeus a Bascio, ineunte anno iubilari 1525, prima fundamenta novae Re– formationis iecerit, iter eius romanum describit atque licentiam a Summo Pontefice obtentam, occursum cum P. Francisco a Cartoceto et adventum P. Ludovici Forosemproniensis, qui Litteras a S. Pae– nitentiaria obtinuit die 18 maii an. 1526. Eodem fere tempore Paulus Cfodiensis ad eos venit, atque ducissa Camerini, fautrix novae Re– formationis, omnes speciali prosequitur favore. Memoratur primum capitulum generale ac primordia Congregationis in Calabria. Tandern nomina plurium fratrum ex qualibet Ordinis provincia ad novam Congregationem venientium citantur et Bernardinus Ochino Congre– gationis institutor fuisse negatur. Traditio oralis ipsaque auctoris experientia sunt solí fontes .adhi– biti in hac prima Relatione. Et sane res describuntur « quae fere– bantur ab antiquis patribus ve! quae ipse [auctor] ex ore P. Mat– thaei a Bascio olim audierat, quin eas authenticis monumentis ful– cire utile duceret » 2 • Dubium moveri potest de huiusce Relationis integritate. Quantum ex codicibus coniicere possumus, mancam esse arbitramur. Cuique tegenti patet narrationem epistolae formam, quam auctor dedit, prae se nullatenus ferre (excepto forsitan codice Florentino) nisi dicere ve– limus hanc Relationem non in forma epistolae sed in Iitteris ad P. Honorium datis Marium separatim misisse. Sed colligitur. quoque ex eo quod Josephus Zarlino citat huius Relationis testimonia, quae in nostris codicibus non inveniuntur, atque facile fuisset Mario,' adversus quem ea afferebantur, interpolationem detegere, quod mi-, nime fecit, immo relata repetit et confirrnat 3 , •· Cf. Jl/ Relat., p. 89. - P. Honorius a Montegranaro bis Vicarius provin– cialis Etruriae electus est, videlicet anno 1550 et 1566 (cf. SJSTO DA PISA, Storia dei Cappuccini Toscanl, t. I, p. 88 sq.; Memoria/e del FF. Min. Cappucclni della Toscana, p. 689). Ex dictis lamen constat eum anno 1565 hoc officium habere. 2 EDUARDUS ALENCONIENSIS, Tribulationes, p. m. 3 · Scribit Josephus Zarlino: • Soggiungero quello che chiaramente . scrive il R, Padre da Mercato Saracino ... : In un medeslmo tempo venne ..• il Padre

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz