BCCCAP00000000000000000000819
XLII ronymi a Monteflorum (die 21 martii anni 1580) efJaéobi /a Foro Sarsinio (die 18 augusti anni 1584) 1 • · d) Tam auctores coaevi 2 quam tempore posteriores 3 patemi– tatem harum Relationum unanimiter admiserunt e) Examen internum non solum notitiis biographicis Marii aliunde notis nullo modo contradicit, verum eas penitus explicat atque confirmat. Haec quae protulimus argumenta valent praeprimis de operibus historicis; de scriptis autem litterariis infra erit dicendum. Ut perspecta magis res fiat, de singulis Relationibus has . per– tractabimus quaestiones : a) tempus compositionis, b) argumentum, e) fontes, d) codices et editiones, e) influxus. Nullum dubium est, quin hae notitiae ad cognitionem operis, quod primam Ordinis nostri hístoriam quodammodo constituit, perutiles evasurae sint. A. - De prima Relatione. Nomen auctoris indubie_ ostenditur tum ex inscriptione codicum C et O, tum ex dictis ipsius Marii in duabus aliis Relationibus, tum denique ex aliis testimoniis coaevis, quae huc afferre inutile ducimus. Tempus vero compositionis in nullo e codicibus explicite indicatur, at ipse Marius testatur se ad P. Honorium a Montegra– naro epistolam hanc dedisse an. 1565 4, et quidem die 3 septembris, ut addit Josephus Zarlino 5 • Hoc tempore, praefatus Honoriús, qui pro– vinciae Tusciae vicarii provincialis munere fungebatur, fratres visi– tandi gratia Florentiam venH, ibique a Cosma I Etruriae duce rogatus ut originem Congregationis ••· suae ipsi enarreret, Mario a Foro Sar- 1 BERNARDINO DA COLPETRAZZO, Cronica, t. I, p. 11, 12-13. 2 Cf. PAOLO MORIOIA, Historia dell'origine di tutte le Religioni, f. 124v sq.; G. ZARLINO, lnformatione, f. 22v sq. (infra, p. 514); BERNARDINO DA CoL– PETRAZZO, Cronica, t. I, p. 5 sq.~ 325, 402; RUPINO DA SIENA, in L'ltalia Franc., 1926, t. I, p. 33, 117, 234, 309, etc. 3 Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 22 sq.; FLORIMOND DE RAEMOND, Histoire de la naissance •.. de l' heresie, p. 295 sq.; FRANCISCU5 A COIUOLANO, Brevia– rium chronologicum, p. 362, 370, 392; Bov. II, an. 1581, n. LVI, p. 17; ÜA• BIUELE DA MODIGLIANA, Narraziime sincera e genera/e, p. 34, etc.• 4 Cf. lll Relat., p. 90. 5 Cf. lnformatione, f. 22v; infra, p 514.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz