BCCCAP00000000000000000000819

imaginem P. Marii continet. Praeterea Josephus a .Firmo, Cap., in editione secundae Relationis aliam effigiem vulgavit, quae P. Ma– rlum venerabili aspectu refert ligneam cru·cem contemplantem, quam manu dextra sustinet, dum sinisfra fragellum ostendit1. De notitiis biographicis .auctoris hactenus diximus, nunc ergo ad ·examen operum transeamus. . 11. - DE OPERIBUS EDITIS ATQUE . INEDlTIS P. MARII , Omnia, . quaecumque Marius scripsit, opera duo genera complec~ tuntur ; ad primum ea pertinent, quae indolem historicam prae se ferunt ; ad alterum vero sermones et quaedam poemata devota ve! littetaria spectant. 1am vero de singulis singillatim agendum est. 1. - De triplici Relatione circa originem Ord•inis Min. Capuccinorum. Opus sane prínceps P. Marii est Commentarius sive triplex illa Relatio, quam alio atque alio tempore de primordiis Capuccinorum conscripsit. Harum Relationum authentia a nemine unquam in du– bium deducta est, quapropter supervacaneum esse puto in hac qUae– stione enodanda diutius immorari. Sed ne difficultatem fugere vi– deamur, capita saltem demonstrationis enuntiare liceat. a) Trium Relationum unum eumdemque auctorem esse, ex ter– tia Relatione manifeste apparet 2 • Quod autem is Marius vocetur atque ex Foro Sarsinio oriundus sit, ex ipsius Relationis . verbis satis constat 3 • b) Codices quoque, nullo alío nomine adhibito, auctori nostro opus diserte adiudicant. e) Idipsum eruitur ex testimoniis Superioum generalium Hie- 1 Auctor locum non indicat ubi imago reperitur; allo quidem opere (lscri– zioni riguardanU chiese, conventi e soggetti cappuccini della monastica Provincia Marchlgiana, p. 88) inscrlptionem lmaginis refert, sed de loco etiam tacet. 2 Cf,_ lll Relat., p. 89 sq. s !bid., p. 221, 240.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz