BCCCAP00000000000000000000819
traditis congruere opinamur~ Enimveró is iuvenis seraphicum amplexus est et discipulus exstitit P. Bernar- dini a Monte Ulmi,_qui magisterii munere fungebatur1, etc. Tirocinium Jranciscañum sub directione P. Josephi a Colleamato __Camerini peregit, _quem magna semper veneratione prosecutus est. Statim modus vivendi novae Congregatiortis, ubique amorem frater– num, gaudium spiritale, simplicitatem evangelicam spirans, ita ani– mum eius rapuit, ut iam senex grata recordatione temporis acti frueretur 2 • Non multo post a superioribus, ob suas eximias perspec– tas ., qualitates, fratribus regendis praeficitur. Fertur iam anno 1542 guardianus conventus Faventini fuisse. Scire tamen oportet eum mense augusto-septembri huius anni in conventu Cameri11i degere, atque Fulginiae a Card. Alexandro Farnesio apostasiam Bernardini Ochini didicisse. Anno posteriore (1543) familiae conventuali Came– rini praesidebat ª. Ex mandato- superiorúm artículos quos, iubente _ Card. Ordinis Protectore, singuli praedicatores enucleare et subscri– bere tenebantur, ipsemet per Picenae provinciae conventus distribuit 4 • Tempore visitationis P. Bernardini ab Asti anno 1547 in conventu S. Angeli in Vado morabatur5, et capitulo generali interfuit Neapoli anno 1549 6 • Ex -conventu Civitatis Novae die 10 octobris anni 1551 litteras ad matrem mittit, in quibus ut vicarius ·se subsignat7. Incomitiis generalibus Romae celebratis __ die 3 iunii anni _1552 in _ conventu S. Nicolai definitor generalis eligitur, ad idemque munus itide·m assumitur annis 1561, 1564, 1575, 1578. Porro artno 1555 a Superiore generali, ut vicarius provinciaHs, provinciae Bononiensi praeficitur, atque anno 1561 Patrum capitularium suffragio _ad ídem officium mense aprili Ferrariae vocatur. Picenam quoque provin– ciam rexit annis 1556-1559 8 • In· .generali capitulo anni 1558 praescriptum erat ut guardianus 1 lbld., p. 95, 239. 2 Jbid., p. 265-266. 3 Cf. JI Relat., p. 32, et 111 Re/al., p. 179. 4 Cf. JI/ Relat., p. 470. 5 Cf. JI Retal., p. 78, et III Relat., p. 415-416. 6 !bid., p. 45 et p. 419. 7 FRANC. ANT. FABRANI, Spécchio della vita del P. Mario, f. 6r - 7r. 8 Cf. · De vita _ et scriptis, p. 555.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz