BCCCAP00000000000000000000818

95 ripetutamente, che esiste un legame inscindibile tra la maternita divina e la santita di cui fu ripiena, quale degna .Madre di Dio (1). Per questo - egli dice - la maternita divina viene tanto lodata :neUa S. Scrittura (2). virtute, meliores sanctioresque, nec qui gloriosiores et honoratiores suut apud homines, statim tales sunt apud Deum et Angelos ipsius, sunt enim haec diversi .generis bona, illa enim ad fortunam, haec ad virtutem spe• ctant; ita Virgine Beatissima maternitas veluti ad fortunam spectabat, sed sanctitas ad virtutem, quae quo perfectior est, eo hominem Deo gra– tiorem et cariorem reddit, qua si Virgo caruisset, aeternam in coelo glo– riam minime consecuta fuisset. Laudamus Dei Matrem, quoniam digna Mater fuit. Sicut Apostolus ait de ministris: Idoneos ministros nos fecit Novi Testmnenti (2 Cor. 2, 6. Vulg. Habet: ldoneos nos fecit, etc.); ita de Virgine habet Ecclesia quod, Spiritu Sancto cooperante, Deus eam praeparavit ut dignum Filii habitaculum fieret [Orat. post Ant. Final. « Salve Regina » Off. Can.]. Et ita semper summa cum dignitate coniuncta summa sanctitas fuit; imo praecessit sanctitas dignitatem, et propterea tantopere laudatur in Sacris Litteris maternitas, quia summa cum dignitate fui semper summa san– ctitas coniúncta: Gratia plena, Dominus tecum (Le. 1, 28). Praeferre videtur Dominus sanctitatem dignitati Matris, nam sicut Divus Augustinus, lib. De Sancta Virginitate, docet « beatior foit Maria concipiendo mente quam ventre, felicius gustavit corde quam carne )) [Cp. 3. Ad sensum (P. L. 40, 398). Verb.: « Mente quam ventre >> vide– tur esse e Serm. 225, n. 4 (P. L. 38, 1074)]. Imo hoc ipsum visa est ipsa fecisse ac praetulisse sanctam virginitatem dignitati maternitatis divinae. Cum enim audisset ah Angelo: Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum; hic erit magnus, et Filius Altissimi voca– bitur, etc, (1, 31-32); non statim adhibuit consensum, sed ait: ·Quomodo fiet istud, quoniam virum non co,gnosco? (Ibid. 1, 34). Timuit ne cum Virginitatis iniuria aut laesione aliqua fieret Mater Dei, indicans se vir– ginitatem maternitati praeferre; ac tune demum consensit cum intellexit salva integraque virginitate foturam Dei Matrem, quoniam non naturali more, sed supernaturali Spiritus Sancti operatione conceptura Filium Dei erat. Sic sanctam virginitatem praetulit summae dignitati >> (p. 562- 564). (1) << Implevit Deus animum ipsius omni gratia quam poterat de– side1·are, ut ~igna esset Mater Christi et Sponsa Dei, quae dignitas est infinitis partibus omni Angelorum dignitate superior. Sicut enim As– suerus, volens Esther sibi matrimonio copulare, reginamque facere, ut digna talem tantumque gradum teneret, multis eam muneribus locuple– tavit; ita Deus Mariam, ut digna esset Mater Unigeniti Filii sui >> (l. c. p. 90). (2) L. c. p. 563.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz