BCCCAP00000000000000000000818
85 2. - LA VERGINE MADRE DELL'EMANUELE (Is. 7, 14). - In questo celebre vaticinio, Isaia - insegna il Santo Oratore - espresse la portentosa unione, in Maria, della verginita con la fe~ Nunc autem inimicitias se positurum dicit inter serpentem et hanc mulierem: lnimicitias ponam inter te et mulierem. Vicisti, inquit, unam mulierem, et per eam etiam virum obtinuisti tua improba fraude; nunc aliud duellum statuo, in quo tibi superanda est alia, si secure cupis tua praeda potiri et hanc tuis dolis quaesitam tyrannidem latius grassari. Illa enim ad surripiendum tibi praedam est praeparata omnino et ad conflictun:i animose accincta, quae in primo hoc duello non cecidit, nec sub communi peccato iacuit, nec sub tua potestate aliquando inventa est. Propterea in secundo duello eam eligo quasi liheram et campi do– minam, ut tecum luctari valeat. Cum hac nova muliere ah omni lahc peccati praeservata, volo ut novam committas proelium, ut experiaris an et illam valeas superare: · Nec tamen eiusmodi duellum in ea finitur; sicut nec primum in prima muliere, sed in viro victo terminasti: ita in viro, huius mulieris semine, duellum hoc terminari debet. Et inter semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum, vel, ut Hebraica Lec:tio habet, ipsum, videlicet semen, conteret .caput tuum. Et utrumque recte dicitur; nam et haec sanctissima mulier caput serpentis contrivit, quae omnimodam maligni sµggestionem, tam de carnis illecehra quam de mentís superbia, deduxit ad nihilum; et Christus, qui mulieris huius semen dicitur et filius ancillae Domini (Cf. Ps. 85, 16; ll5, 16), quoniam de virgine natus, non virili semine, sed Spiritus Sancti virtute, conceptus (Cf. Le. 1, 35) et ex eius purissimis sanguinibus virginalihus formatus est, huius tor– tuosi serpentis caput confregit; qui eius in mundo principatum domi– natumque super homines ahstulit eumque de mundo eiecit (Cf. lo, 12, 31) hominumque potestati suhiecit, quihus super daemonia potestatem dedit (Cf. Mt. 7, 22; Me. 3, 15; 6, 13; 9, 37; 16, 17; Le. 9, l. 49; 10; 17), ut calcarent super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem ini– mici (Cf. Me. 16, 17). Quid-est autem super serpentem calcare, nisi eius caput conterere? Serpens autem non potest ad caput se erigere, sed calcaneo insi– diatur: Et tu, inquit, insidiaberis calcaneo eius, vel, iuxta hehraicum: Conteres calcaneum eius, vel mordebis eum in calcaneo. Non potuit ser– pens iste caput seminis huius mulieris conterere, sed calcaneum. Semen enim hoc Christus est, caput autem Christi est Deus: contra Deum non est potestas, 7l:on est consilium, non est sapientia (Prv. 21, 30. Vulg. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum). Calcaneum autem eius, idest carnem potuit in passione eius conterere cruce et flagellis, vel mordere potius, quam conterere; scriptum est enim: Os non conteretis ex eo (lo. 19, 36. Vulg.: Comminuetis. Cf. etiam Ex. 12, 46; Nm. 9, 12); sed momordit quem flagellatum per, mem-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz