BCCCAP00000000000000000000818

78 _quale trascende tutte le altre cose create (tutte le altre opere divine ad extra) sia subordinata alla 1·iparazione del peccato dell'uomo e percio decretata dopo la permissione del medesimo. Inoltre, la prescienza del peccato di Adamo suppone la prescienza deJla grazia di lui, come la morte suppone la vita di cui e privazione, e Adamo fu in grazia prima di essere peccatore, e percio presuppone anche initium mundi in praescientia Dei, et quod, sicut architectus, palatium regium aedificaturus, iacit firmissimum fundamentum, ita ut, etiam si, temporis successu domus aliquam patiatur ruinam, stabili firmoque ma– nente fundamento, ru.rsus aedificium reparari possit; ita, inquit, Deus, Creator noster, Christum salutis nostrae fundamentum etiam ante initium mundi fundavit, ut, si praevaricatione caderemus, in ipso rursus renovaremur [Cyrill. Alex. Thes. Assert. 15, in aliud: Ante sae– cula fundavit me, etc. (P. G. 75, 174-75]. Quare praedestinatus etiam redemptor fuit Christus, si opus fuisset. Et sicut Deus misit Samuelem in Bethlehem ad ungendum David in regem, sed, né occideretur a Saul, iussit, ut acciperet vitulum, dieeretque se ad sacrificandum ivisse (Cf. 1 Rg. 16, 1-3); sic Deus primo quidem Unigenitum suum misit in mundum ad glorificandum hominem, dcinde in sacrificium pro peccatis. Et si quis disposuerit ire Romam ad visitanda limina Petri et venerandas Sancto• rum reliquias ex devotione, postea vero ah amicis per epístolas rogetur~ ut pergat Romam, quia necessa:rius aliquis maxime eius opera indiget, perget propter utramque causam, sed perexisset etiám si ah amicis ro~ gatus non fuisset; et si quis dives ac praepotens disposit ex caritate omnia sua pauperibus erogare, reperit autem miserabiles homines pauperes et infü·mos incurabili infirmitate, elargitur his bona sua multo libentius, pietate et misericordia motus, quia infirmi adeo sunt, sed, etiam si non essent infirmi, distribuisset eis bona sua, quia pauperes sunt et egentes; ita Deus ah aeterno disposuit omnia bona sua pauperihus hominihus ero-– gare; superaddita fuit peccati infirmitas, egit hoc multo libentius ex in– finita misericordia sua. Sicut Elias ahiit in Sarepta Sidoniae, ut ihi apud viduam moraretur, eamque a morte íamis una cum filio praeser• varet; sed quia mortuus postea fuit, divina dispensatione, filius viduae,. suscitavit eum Elias (Cf. 3 Rg. 17, 8 sqq.). Et sicut Christus ibat in ci– vitatem Naim ad praedicandum, sed, reperiens filium viduae vita fun-· ctum, suscitavit eum, misericordia motus (Cí. Le. 7, 11-16). Et quidemo/ ut verum fatear; si, non peccante homine, Christus natus minime fuisset,. magnas teneremur Adamo gratias agere, quia propter Adae peccatum factus esset horno super Angelos Deo aequalis oh hypostaticam unionem. Nec satis capio quomodo, in divina praescientia, praevisio peccati Adae praecesserit Christi praedestinationem; nam praescientia peccati praesupponit praescientiam gratiae, sicut mors praesupponit vitam, in– firmitas sanitatem, privatio omnis hahitum; et Adam prius fuit sanctus,. quam peccator. Peccatum originale privatio est gratiae et iustitiae origi– nalis; gratia autem praesupponit originem, sicut fluvius fontem; Christus

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz