BCCCAP00000000000000000000818
75 nunzio si parla soltanto dell'eccellenza di tale mistero. Non fu dunque subordinata al peccato e alla Redenzione ma fu voluta prima (1). (1) « Divus Augustinus, lib. 5 De Gen. ad Lit. cap. 19, docet quod mysterium hoc ah initio revelatum fuit Angelis. Ita enim exponit illud Pauli ad Ephesios: Mihi, omnium sanctorum mínimo, data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illumi– nare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit; ut innotescat principatibus et potestatibus in coele– stibus per Ecclesiam multiformis sapientiq, Dei secundum praefinitio– nem saeculotum, quam fecit in Christo Iesu (3, 8-11). « Sic, inquit Augu– stinus, fuit hoc absconditum a saeculis... ut innotesceret.... principatibus et potestatibus... Illis ergo a saeculis innotuit )) [P. L. 34, 334-335]. Sic etiam idem Augustinus, eodem loco, declarat illud Pauli ad Timotheum: Manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis (Tim. 3, 16). Hoc idem mysterium Deus ipsi Adamo revelavit in paradiso, cum in eum .soporem immisit ut ex eius costa mulierem efformaret; nam experge• factus Adam, visa muliere, ait: Hoc nunc os ex ossibus meis, etc. (Gn. 2, 23). Paulus ait ad Ephesios 5: Sacramentum hoc magnum est; dico au• tem in Christo et Ecclesia. [Vr. 32, Vulg. habet: Ego autem dico, etc.]. Quo loco inquit Divus Hieronymus, quod Adam primus fuit vates, qui de Christus prophetavit [Comment,. in Epist. ad Ephesios, lib. 3, cp. 5, vr. 32. P. L. 26, 660]. Idem docet Augustinus, lib. 9, De Gen. ad Lit. cap. 19: [P. L. 34, 408]; Epiphanius, Haeres. 48; [Adversus Haereses, lib. 2, n. 6 • P. G. 5, 41, 407-408], et Tertullianus, lib. 3, Contra Marc. cap. 5; .et lib. 5. cap. 18 [P. L. 2, 327; 2, 518]. Hinc multi ex sacris theologis colligunt quod, etiam si non peccasset Adam, Christus tamen incarnatus fuisset; quoniam ante peccatum reve– latum fuit et mysterium Incarnationis, et de eó prophetavit [Alexande1· Halensis, 3. p. q. 2, membr. 13; Albertus M. 3, dist. 20, art. 4; Scotus, 3, dist, 7, q. 3; dist. 19, q. unica; Rupertus Ah. Tuit. De Gloria et llo– nore Filii Hominis, lib. 18 (P. L. 168, 696); Honorius August. lib. 8, qq. cp. 2 (P. L. 172, 1187); Franciscus Salesius; De l'Amour de Dieu, lib. 2, cp. 4; Suarez, De Incarn. disp. 5, s. 5; Frasenius, De lncarn. dist. l; Scheeben, Mysterium des Christenth. parag. 64; Abelly, Medulla Theol. De lncarn. cp. 1, sect. 7; Bougaud, Les Dogmes du Credo, p. 2, cp. l; Risi, Sul motivo primario dell'lncarnazione del Verbo, Romae, 1898, t. 4; I. M. Bover S. J., Verbum Domini (Commentarii de Re Bi– blica), v. 2, f. 3 pag. 170-174; et alii plurimi]. Et Divus Thomas 2, 2, q. 2, art. 7, docet quod Adam ante peccatum habuit explicitam fidem Incarnationis, quatenus ordinabatur ad consummationem gloriae; et sic de Inearnatione prophetavit. Si non venisset Christus ut redemptor in carne passibili, venisset ut glorificator in corpore glorioso, qualem in transfiguratione se ostendit; venisset ut fons gratiae et auctor gloriáe.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz