BCCCAP00000000000000000000818

57 tivita di Maria, nella sacra liturgia legge l'Evangelo della concezione e nativita di Cristo. E in realta, se Cristo e veramente Fig!io di.Ma– ria, senza dubhio la genealogia di Cristo e la stessa che queUa di Maria )) ( 1). Anche nell'esordio del discorso nono sull'Immacolata, il Santo Oratore osserva che la Chfosa, nella festa nella concezione di Maria,. legge il testo evangelico della concezione di Gesu: J acob autem ger- (1) « Cum Evangelistae non humano spiritu ducti, sed Spiritu Sanc– to inspirati sacram Evangelii divinamque historiam monumentis aeter– nis demandarent, noluit Spiritus Sanctus ut de Mariae Virginis con•· ceptione et nativitate quidpiam dicerent, ne quid vile putaremus de ea audientes eam ex patre matreque ad instar aliorm:rt quorumvis homi– num natam atque conceptam;· sed sacro silentio voluit eam honorare, sicut silentio honestata est coelestis paradisi et Angelorum creatio, et ut ex Christi conceptione atque nativitate Beatae Virginis intelligeremus sanctam nativitatem immaculatamque conceptionem. Nam sicut crea– tío coeli et terrae, solis et lunae, hominis et mulieris persimilis fuit, quamvis coelum sit terra nohilius, sol luna lucidior., homo muliere di– gnior; sic, quamvis Christi conceptio multo ..nohilior ac dignior fuerit conceptione Beatae Virginis, haec tamen illi persimilis fuit, sicut for-· matio Evae formationi Adami: Faciam·, inquit, ei adiutoriwn simile sibi. [Gn. 2, 18. Facimn ex hehr.]. Sicut formata fuit Eva a latere Adae, illi quidem similis, quamvis inferior; sic Maria a Christi latere quoad gra-· tiam, uti illa quoad naturam. Et quidem Maria in omnibus Christo similis est quoad naturam, quoad gratiam et quoad gloriam: quoad naturam eiusdem cum Christo• naturae, quoad gratiam ipsa quoque sancta, gratia et Spiritu Sancto plena, et quoad gloriam Christo similis uti luna soli, regina regi: A.sti– tit regina a dextris tuis (Ps. 44, 10). Imo similis Christo Maria in prae• destinatione, similis in nativitate, similis in glorificatione. Similis, in– quam, in praedestinatione, quoniam Christus praedestinatus . est non ut Deus, sed ut horno Filius Mariae, ergo una cum Christo praedestinata . est Maria; similis in nativitate, quoniam sancta nata est, ufi Christus; similis in vita, quoniam sanctissime vixit; similis, in morte, quoniam sine aliqua culpa mortua fuit; similis in resurrectione, quoniam. glo– riosa resurrexit et ascendit in coelum, ibique in summa gloria a dextris; Christi sedet super orones Angelorum cho1·0s. Sic etiam in conceptione similis Christo existimanda est~ ut sicut Christus sine peccato fuerit concepta, sancta et gratia plena, sicut sol, luna et stellae, quihus com-• paratur, luce pleni creati fuerunt. Oh id ergo Ecclesia in conceptione et nativitate Beatae Virginis legit Evangelium conceptionis et nativitatis Christi, oh nimiam, inquam, similitudinem. Et quidem, si Christus vere est filius Mariae, genealogía Christi utique est genealogía Matiae >> (p. 454 s.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz