BCCCAP00000000000000000000818

198 si doveva adorare l' arca del testamento ( chiamata sgabello dei piedi di Dio) : Esaltate il Signore Dio nostro, e ad'orate lo sigabello dJei s:uoi pi,edí poiche e santo (Ps. 98, 5), con maggior ragione deve Sed praeter divinam dignitatem et humanam, reperitur media quae– dam dignitas, maior humana sed minor divina. Lazarus mendicus nulla praeditus erat humana civili dignitate, et tamen dignus fuit in morte, ut port~retur ah Angelis in sinum Ahrahae (Cf. Le. 16, 22). Sic sancti Prophetae Dei et Apostoli Christi in mundó, quemadmodum et Christus ipse, nullo 'honore digni sunt habiti, nulla in mundo civili dignitate praediti fuerunt, et tamen ab ipso etiam Deo, nedum a veris Dei cul.– toribus et Christi fidelihus, honorati sunt. Sicut autem Dei suprema di– gnitas est, summYs ei dehetur honor. Humana dignitas in:6ni– tis partihus mmor est, sic dehetur ei honor, quatenus imago est divinae dignitatis. Sanctorum dignitas media est, sicut gratia inter Deum et naturam, sicut aer ínter coelum et terram; sic huic etiam di– gnitati suus dehetur honor secundum proportionem. Sicut autem huma– na dignitas multos hahet gradus, quemadmodum et ecclesiastica, ita etiam supernaturalis dignitas gratiae et gloriae. Hinc..Abraham patriarcha tres Angelos adoravit (Cf. Gn. 18, 2); iustus Loth similiter adoravit Angelos (Ihid. 19, 1). At inquit novus magister in Israel, quod civilis fuit honor, quoniam existimahant ho– mines esse nohiles [ Cf. Calvin. Comment in Gn. loe. cit. vol. 1; 2 lnstit. cp. 12, vol. 9]; sed Balaam adoravit Angelum, postquam Angelum esse novit, ut in Numeris legiJnus (Cf. 22, 31). Similiter Josue, cum appa• ruisset ei Angelus et cognovisset, adoravit eum; a quo Angelus maiorem etiam reverentiam requisivit: Solve calceamentum de pedibus tuis, lo– czts enim in qzio stas, terra sancta est (J os. 5, 15-16), sicut Angelus etiam, qui Moysi apparuit, idipsum ah eo requirit [Cf. Act. 7, 30-33. Cf. etiam Sales Comment. in Ex. 3, 2]. Parentes etiam Samsonis Angelum adora– verunt (Idc. 13, 20). Ioannes semel et iterum, in Apoc. 19 et 22, voluit angelum adorare, et quidem magna reverentia, et prohihitus fuit prop– ter summam apostolatus dignitatem, qua Angelis factus erat aequalis; hine ait : Vide ne feceris; conservus enlm tuus sum et fratrum tuorum: Deum adora (19, 10; 22, 9). Sicut cum, accepto beneficio, gratias agi– mus henefactori, et ille, cum pius valde sit, dicat: Non mihi sed Deo gratias agas, quoniam ipse dedit nohis omnia; ita Angelus cum Ioanne egit. Legimus etiam adoratos esse prophetas. Samuel adoratus fuit a rege Saul (Cf. 1 Rg. 28, 14), nec tamen propterea arguit eum Divina Scriptu– ra. Elias a vidua Sarepthana, postquam mortuum illi filium suscitavit (Cf. 3 Rg. 17, 17-24,). Fuit etiam Elias ah Ahdia, magµo principe in re– gno Israel, adoratus (Cf. 3 Rg. 18, 7); Daniel a rege Nahuchodonosor, postquam, Divino Spiritu afflatus, somnium divinavit, et interpretatio– nem eius regí clarissime explicavit (Cf. Dn. 2, 46). Si igitur Sancti Dei honorandi adorandique sunt tanquam veri servi, amici, filii Dei, quanto magis Mater Dei? )) (p. 323).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz