BCCCAP00000000000000000000818

185 Ma anche questo senso tlp1co, perche abbia valore probativo, avrebbe bisogno di essere meglio dimostrato. deris Domini de civit'ate Davi'd,, idest, de Sion. Convenitque ad regem Salomonem universus Israel .... Veneruntque cuncti senes de Israel, et tu– lerunt arcam sacerdotes... Rex autem Salomon et omnis multitudo Israel, quae convenerat ad eum, gmdiebatur cum illo ante arcam,, et immola– bant oves et boves absque aestimatione et numero,. Et intulerunt sacer– dotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in sanctum sanctorrum subter alas Cherubim (Vn. 1-6). Idipsum legitur etiam 2 Paral. 5; et additur quod orones sacerdotes et levitae cantores– que omnes vestiti byssinis, cymbalis, psalteriis, cytharis, organis, tubis et aliis musicis instrumentis concrepahant (Cf. vrr. 1-13). Sic sacro– sanctissima haec Divinitatis arca summo cum gaudio et exultatione. to– tius paradisi translata hodie in coelum est, Christo, omnibus Angelis Sanctisque omnihus comitata. Sciendum autem quod de arca illa sacrosancta in Divinis Litteris tres solemnes translationes legimus. Prima fuit a deserto in terram pro– missionis facta a Iosue in transitu Iordanis, loswe 3; (Cf. vrr. 2-17) al– tera vero facta fuit a David, cum transtulit arcam de civitate Cariathia– rim in Ierusalem in montero Sion, 2 Reg. 6 (Cf. vrr. 1-18) et 1 Paral,. 13 (Cf. vrr. 3-14); postremo a Salomone translata fuit a civitate David in templum Domini positaque fuit in sancto sanctorum, ubi eius fuit perpetua sedes et locus (Cf. 2 Par. 5, 2-17). Ita hodie Sancta Ecclesia triplicem transitum celebrat divinae huius arcae. Primus est per mor– tero a deserto huius m.undi ad terram promissionis fluentem lacte et melle (Ex. 33, 3), qui fuit transitus sanctissimae et beatissimae animae; alter fuit transitus resurrectionis cum etiam caro et corpus ipsius fuit ah anima beata et gloriosa per redivivam resurrectionem glorificatum.; tertius est transitus assumptionis a terra in coelum in anima simul et corpore. Omnes transitus arcae fuerunt solemnissimi, in unoquoque enim ah universo exercitu et populo Israel comitata fuit, et in primo magnum miraculum accidit; mox enim ut arca ad Iordanem fuerit, stetit aqua– rum cursus, et siccatus est alveus fluminis (Cf. Jos. 3, 14-17). Iordanis fluvius iudicii interpretatur; omnis autem horno in morte iudicium pa– titur, iudicatur enim a Deo iustitia supra modum severissima et summo cum rigore de minimis etiam delictis; necesse est ut horno reddat ratio– nem etiam de omni verbo otioso (Cf. Mt. 12, 36) et vana cogitatione, et solvere opus est omne dehitum usque ad mínimum quadrantem (Cf. Ibid. 5, 26). Sanctissima autem Virgo in morte nullum passa iudicium est, nullam condemnationem, quoniam nullum unquam debitum con– traxit, nullum penitus peccatum vel mínimum commisit. Poterat enim ipsa tanquam omni gratia plena cum filio dicere: Venit princeps mun– di huius, et in me non habet quidquam (Io. 14, 30), nam ait: Tota pu– era es, amica mea, et macula non est in te (Ct. 4, 7).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz