BCCCAP00000000000000000000818
158 Questa fede, 1n Maria, non fu ma1 morta, ma sempre viva,, cumcisio aliquid valet neque praeputium, sed no;va creatura (Gal. 6,. 15). Hinc sacramentum fidei .lavacrum regenerationis et renovationis Spi– ritus Sancti appellatur. Sic nova luna novam fidem novae Christi Ec– clesiae post veterem synagogam mystice designabat. Licet alias etiam ob causas benedictus Deus neomeniae festum perpetuo servari manda• verit, ob fidem divinae providentiae et gubernationis divinae recogni– tionem ac gratiarnm actionem; sicut sabbatum ob heneficium nostrae .ac mundi totius creationis (Cf. Ex. 20, 8), ut sciamus quod tempornm etiam primitias requirit a nobis Deus, sicut et aliarum rerum quae na– tura generantur, et quod tune felix faustumque nohis erit omne tempus si a Deo sumat initium. Et tandem mysterio ut exploratum a nobis sit, cum anima, omni vetustate deposita, per fidem et caritatem Deo maxi– me unitur: Qui adhaeret Deo unus spiritus est cum eo (I Cor. 6, l 7J In neomenia autem luna cum sole congressa, tune ei maxime coniuncta est, eiusque veluti amplexibus fruitur .ut sponsi in thalamo genitali. Cum igitur per lunam vera perfectaque fides significetur, non mi– rum si Maria lunam habet sub pedibus tanquam fundamentum et basim qua sustentetur. Nam cum Pauli testimonio fides substantia sit speran– aarum rerum, argumentum non apparentium [Hebr. 11, l. Vulg. habet: Fides sperandarum substantia etc.], et, cum sine fide impossibile sit placere Deo; oportet enim accedentem ad Dezim credere [Hebr. 11, 6. Vulg. habet: Credere enim oportet accedentem ad Deum]; unde: Cre• didit Abraham Deo. et reputatum est illi ad iustitiam (Rom. 4, 3; Iac., 2, 23), sic: Iustus ... ex fide vivit (Hebr. 10, 38). Cum Maria Sanctissima Deo. placuerit: lnvenisti enim gratiam apud Deum (Le. 1, 30); Ave, gratia plena (Le. 1, 28), basim hanc solidissimam firmissimamque fidei, sub pedibus animi habuit. Hinc dictum est ei: Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino (Le. 11, 28). Videtis fidem beatitudinis basim et fondamentum! Beata quae credidisti, hoc est, quia credidisti. Si enim non credidisses, beata minime esses. Sic est muli'er amicta sole: ecce beatitudo; sed luna sub pedibus eius: ecce beatitudinis firmissimum fondamentum. Hoc etiam Christus Dominus insinuavit, cum, mulieri Virginem beatam praedicanti, dixit: Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud (Le. 11, 28). Auditus autem ver• bi fidem designat, nam: Fides ex audvtu (Rom. 10, 17). Alibí etiam Sal– vator docuit fidem esse beatitudinis fondamentum, dicens: Beati qui non viderunt et crediderunt (Io. 20, 29). Qui crediderit et baptizatu¡;, fuerit salvus erit (Me. 16, 16); Omnis qui credit in ipsum no•n pereat, sed habeat vitam aeternam (Io. 3, 17). Et: llaec est vita aeterna. ut cognoscant te... Deum verum et quem misisti Tesum, Christum (Io. 17, 3). Haec luna est quae caecam noctem profundasque tenebras saeculi huius illuminat, nubes lucida quae noctu illuminabat Hebraeos in de– serto; luna nova, quam [Ms.: Quod] novam creaturam Paulus dixit. Se ipsum declaravit quod haec fides sit quae per caritatem operatur (Gal.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz