BCCCAP00000000000000000000818

154 tro, uno e a Dio piu caro di un altro e piü simile a Cristo. Quale grado dunque di virtu, di santita e di perfezione fu in Maria? In– dubbiamente sommo e supremo, quale e il grado e la perfezione della luce solare: Apparve in cielo .u,na dónna ves.tita di sole ... Non dice: vestita di luna, poiche la luna risplende bensi ester- 11); Fac me audire vocem tuam (Ibid. 8, 13); Vox enim tua dulcis et facies tua decora (Ibid. 2, 14); laudat guttur, dicens: Guttur tuum vi– num optimum dignum dilecto meo ad potandum (Ibid. 7, 9); lauda1 collum: Sicut turris David collztm tuum, quae aedificata est cum pro– pugnaculis (Ibid. 4, 4); laudat pectus et ubera: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli (Ibid. 4, 5); Quam pulcrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa, pulcriora sunt ubera tua vino (Ibid. 4, 10); laudat corpus: V enter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis (Ibid. 7, 2); laudat ventrem: Umbilicus tuus crate!r tornatilis, nunquam indigens poculis (Ibid. 7, 2); laudat femora tibiasque: luncturae tuae... sicut monilia, quae fabricata sunt nwnu artificis (Ibid. 7, l); laudat pedes: Quam pulcni sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! (Ihid~ 7,. 1); laudat corporis staturam: Statura tua assimilata est palmae, et ube. ra tua botris (Ibid. 7, 7); et tandem universam collaudat: Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te (Ibid. 4, 7). Nec :6.nem facit eam laudandi, nunc vocans amicam: Sicut liliu.m, inter spinas, sic amica mea ínter filias (Ibid. 2, 2); nunc dilectam: Adiu– ro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare 'faciatis dilectam, donec ipsa velit (Ibid. 8, 4); nunc speciosam: Surge, amica mea, spe– ciosa mea, et veni (Ibid. 2, 13); nunc sponsam: Veni de Libano, sponsa mea, veni de Líbano, veni, coronaberis (Ihid. 4, 8); nunc sororem: Vul– nerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in un oculo-· rum tuorum et in uno crine colli tui (Ibid. 4, 9), et iterum: Hortus con, clusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus (Ibid. 4, 12-13); nunc columham: Aperi mihi, soror mea, amica mea (Ibid. 5, 2) et iterum: Una est columba mea, perfecta mea (Ibid. 6, 8); sic nullum :6.nem facit eam mille modis laudandi. In hisce autem laudibus multa magnaque ac plane ineffahilia myste– ria continentur, quae neque Angeli quidem pro dignitate possent expri– mere. Sunt tamen tria quae praecipue laudantur: caput cum contentis in eo, medium corpus cum contentis, et tandem pedes, forte quia horno tribus partibus constat: corporea carne, rationali anima et mente spi– rituali, in qua Dei consistit imago. In his vero partibus elucent resi– dentque virtutes; in mente quidem theologicae: :6.des, spes, caritas, con– templatio, cognitio et amor Dei; in anima virtutes cardinales: pruden– tia, iustitia, :fortitudo, temperantia aliaeque actrices et operatrices vir– tutes; in corpore ipso castitas, abstinentia, mortificatio sensuum, mo– rum compositio et aliae id genus, morales et politicae virtutes. Sanctis– .sima autem Virgo in omnibus perfectissima absolutissimaque fuit, unde .Sulamitis (Ibid. 6 12) dicitur, idest, perfecta per antonomasiam et sin-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz