BCCCAP00000000000000000000818

130 Anche il secondo inciso: « Dominus tecum )), offre un va-• lido argomento in favore dell'Immacolata. 11 Signore infatti - .os– serva il Santo - fu sempre con María: all'inizio, nel mezzo ed alla fine della vita. Ma dov'e il Signore non vi puo essere il suo antagonista, il demonio (1). secuta est, ut gratiae repleatur Auctore )) [Lib. 2, n. 9 - P. L. 15, 1285]. Augustinus in suo Enchiriclio: « Maria, inquit, gratía plena: invenisse gratiam apud Deum dicitur, ut Domini sui, imo Domini omnium, ma– ter esset )) [Cp. 36 • P. L. 40, 250] ; et sermone 2 De Natali Domini: ce Cum, inquit, dixit ei Angelus: Ave, gratia plena, ostendit ex integro iram exclusam primae sententiae et plenam benedictionis gratiam re– stitutam )) [Nunc Serm. 7, n_. 2 - P. L. 39, 1991. Opus dubium]. Beda Venerabilis in Lucam, ita legit, et gratia plena exponit [Lib. 1, loe .. cit. - P. L. 92, 316]. Sed quid latinos Doctores recenseo cum graeci ita nobiscum sen•• tiant et expo~ant? Magnus Athanasius in Evangelio De Sanctissima Dei. para: ce Facturo est ut gratia plen>a appellata sis, utpote quae omni gra– tia abundares)). Et iterum: « Idcirco gratia plena denominata esl eo• quod ah impletione Spiritus Sancti omnibus gratiis abunda1·et >). Et iterum: « A divitiis divinorum charismatum vocata est checharitome– ni )). Et saepe ibi 1·epetit Mariam singulari gratia plenam atque a Spi– ritu Sancto omnibus essentialibus, ut ipse loquitur, virtutibus imbutam [Serm. in Annunciat. Deiparae, n, 9, Ad sensum.• P. G. 28, 339. Opus dubium]. Sic graeci Doctores plenitudinem gratiae in Deipara Virgine celebrant et mirantur. Epiphanius, De Laudibus Virginis, Mariae gra– tiam immensam appellat, personam multis virtutibus exornatam, glo– riae spiritualem arcam, auream ur:nam, qua manna coeleste contine– batur, mare spirituale, pelagus gratiarum [Homil. 5, in Laudes Deiparae,, circa principium. - P. G. 43, 490]. Damascenus etiam, oratione 1 De Nativitate Virginis. « Tota, inquit, Spiritus thalamus es, gratiarum pe– lagus, tota pulcra, tota Deo propinqua )) [N. 9 • P. G. 96, 848]. Nec aliud omnino intelligere voluisse visus est Gabriel, nisi Ma– riam Deo unice caram et dilectam esse, in oculis Domini grafía plenam, utpote quam in Sponsam dilectissimam eligeret ac deposceret. Ut igitur graecam lectionem cum latina coniungamus, Maria simul gratiosa et gratia plena dicitur )) (p. 190 s.). (1) « Dominus tecum! Nunquam cum Maria satanas, semper Do– minus, quia nunquam in peccato Maria, semper in gratia, semper gratia plena, sicut sol luce: Fundamenta eius in montibus sanctis... ipse fun– davit eam Altissimus (Ps. 96, l. 5). .Deus in medio, eius non commove– bitur; adiuvabit eam... Deus mane diluc.ulo (Ps. 45, 6). Cum Maria in initio, cum Maria in medio, cum Maria in fine, cum Maria in conce– ptione ut immaculata, pura, sancta, gratia plena conciperetur, tam-– quam unica et singularis filia Dei; cum Maria in vita, eam semper im– mensis coelestium divitiarum thesauris virtutumque meritis ditando;

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz