BCCCAP00000000000000000000818
114 tenuie nel numero duodenario. E tutte sono soggette al suo re– gale ,dominio. Ella puo comandare tutto a tutti (1). Il regno e }'impero di Maria, dice il Santo, non e inferiore, al regno di Dio e all'im:pero di Cristo (2). utriusque sexus. Isti sunt quinque hominum millia quos Christus, Dei Verhum, quinque hordeaceis panihus saturavit. Ex Novo autem, sunt Apostoli, Martyres, pontifices, clerus omnis, religiosi claustrales, vir• gines sanctimoniales et tandem fidelis populus iuste et sáncte viventes >} (p. 50-52). (1) « Verum non solum constituta Maria est Regina omnium Elec– torúm, ·sed plane omnium creaturarum Dei, quae' numero duodena– úo continentur. Sunt nempe quatuor genera 1·erum: haec hahent tau– tum esse, illa etiam vivere, alia etiam sentire, tandem alia inteiligere. Sed horuin unumquodque tria .habent genera subalterna: primum ha– bent coelos, elementa et mixta inanima, lapides et metalla; secundum habent herbas, habent arbores silve.stres infructiferas, hahent arhores fructíferas et domesticas; tertium hahent animalia terrestria, aquatilia et volatilia; quartum habent Angelos in paradiso, homines in mundo, daemones in inferno. Omnium harum creaturarum constituta Regina est, omnibus ad nutum divino imperio dominatur. Et sicut Iosue imperavit soli et lunae, ut motum sisterent (Cf. J os. 10, 12-15), Elias igni, ut de coelo descenderet (Cf. 3 Rg. 18, 20-40), ip• sumque coelum clausit (Cf. 3 Rg. 17, l); et aperuit (CL 3 Rg. 18, 41- 46); sic Maria omnihus omnia imperare potest. O altissimam, o divinis-: simam Reginam! In capite eius corona stellarum duodecim. Sicut Chri– stus imperavit ventis et mari, et obediverunt ei magno cum hominum stupore: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? (Mt. 8, 26-2'7). Mortuis etiam imperavit et illico surrexere (CL Me. 5, 41-42, l;c. 7, 14• 15 et lo. 11, 43-44): ita nunc potest Mal'ia, divino imperio et potestate donata, deaque universi constituta. Sicut Moysi dixit Deus: Constitui te dewm Pharaonis (Ex. 7, 1), idest, ut possis super eum quaecumque· Deus potest super regnum ipsius; sic Maria a Deo constituta est super opera manuum suarum (Cf. Ps. 8, 7), Dea coeli, Domina universi sicut vera Dei omnipotentis Sponsa; vera Christi cunctipotentis Mater; sic altissima Regina assistit a dextris Dei: Astitit regina a dextris tuis in ve-– stitu deaurato (CL Ps., 44, 10). O Reginam supra omnem hominum et Angelorum etiam existimationem admirahilem! Quis unquam verbis assequi poterit, ut pro dignitate dicat, qualis et quanta sit gloria altissi-• mae ac divinissimae huius Reginae? >> ( p. 52 s.). (2) ce Talis et tanta regina est Virgo Deipara, ut regnüm et imperim:n ipsius nil minus, sit regno Dei, imperio Christi. Ut sicut Christus, gloria· et honore in coelo coronatus, constitutus est super omnia opera Dei, om– niaque suhiecta sunt pedibus eius (Cf. Hehr. 2, 6-8~, ita prorsus et Ma-• ria, assistens et regnans ad Christi dexteram supra solium excelsum et elevatum: excelsum super homines, elevatum supra Angelos; simile· throno Divinae gloriae >> (p. 23).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz