BCCCAP00000000000000000000818

103 U Santo considera la festa dell'Annunciazione come festa del matrimonio tra Dio e la natura umana, con l'assenso -di Maria (1). Questo matrimonio ebhe scopo soteriologico, ossia, fu ordinato alla- riconciliazione di Dio con l'uomo (2). Iddio dunque fece di– pendere la salvezza del m<;mdo dal libero consenso di Maria. E' il (1) « Celebramus hodie festivissimum diem, quod festum simul et Dei et Angelorum et hominum est in Ecclesia tum triumphante in coelis, tum militante in terra. Hinc in hodierno Evangelio mentio fi.t Dei, Angeli et hominis; Missus est Angélus... a Deo ad virginem de• sponsatam viro (Le. 1, 26); nam mysterium Incarnationis celebratum est ad gloriam Dei, in salutem hominum, ad reparandas angelicas ruinas. Missus est Ángelus Gabriel a Deo. Ostenditur quanto honore di– gna sit Virgo Sanctissima, quanto honore eam dignatus sit Deus infi• nitae maiestatis; nam captus eius pulcritudi-r,iis et gratiae, requisivit eam in matrimonium per honestissimum legatum et internuntium, per Gabrielem Archangelum, summum Angelorum principem, qui in coe– lesti curia ínter summos príncipes primus est apud Deum. Sic tractari voluit hodie Dominus matrimonium hoc, sicut tractari solent matri– monia principum. Cum rex ducturus uxorem est, et nobilissimam atque pulcherrimam requirit principem mulierem; mittit legatum no• bilissimum ad requirendam eam; sic: Missus est Ángelus, etc. Ave gratia plena, Dominus. tecum (Ibid. 1, 18), Cum tabernaculum Moysi Deo dicatum foit (Cf. Ex. 40, 32), similiterque templum Salomonis (Cf. 2 Par. 7, 1), descendit maiestas Domini, et gloria Domini replevit templmn Domini. Virgo Sanctissima tabernaculum est et templum Do• mini: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus (Ps. 45, 5). Hodie singulariter seipsam Deo dedicavit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi se• ,cundum verbúm tuum (Le. 1, 38); sic divina gloria repletum est hoc tabernaculum Dei; Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altis– simi obumbrabit tibi (Ibid. 1, 35). Ave gratia plena, Dominus tecum. Causae matrimonii huius ínter Deum et Virginem reiiciuntur in Dei caritatem et Vi.rginis divinam pulcritu~inem: Gratia plena... invenisti gratimn✓ i:tpud DeU,m (Le. 1, 30). Hinc Spiritui Sancto tribuitur: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Praecipue tamen divinus amor coniugii causa foit, nam Deus ex amore Virginem requisivit in spon. sam ac desponsavit; nam amor causa coniugii est: Propter .hoc relin– quet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxon suae (Gn. 2, 24; Eph. 5, 31) >> (p. 108 s.). (2) « Sed tamen conclusum est divinum hoc matrimonium ad con– ciliandam pacem inter Deum et mundum; sic enim fieri consuevit ut, cum duo regna alternis odiis invicem dissident, contractis matrimoniis hinc inde inter príncipes, concilientur >> (p. 109).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz