BCCCAP00000000000000000000799
De ChOralibus ante Psalterium APPENDIX DE HIS QUI ANTE PSALTERIUM MAIUS STANT ) 73 369. Si in aliquo Novitiatus ve! Studiorum Conventu mais exstet in medio Chori Psalterium, quod actu inserviat, Novitii et Clerici loca sua relinquant ut ante illud se conferant: ante Pater noster etc. in initio Matutini, Primae et alia– rum Horarum, quae immedíate post praecedentem non recitentur; dicto Gloria Patri etc., in fine ultimi Responsorii I et II Nocturni; ad Sicut erat etc. quod post Deus, irz adiutorium dicitur, in Laudibus, Tertia, et Completorio quod Vesperas immedía.te non sequatur. 370. Rursus a legili discedant ut in stalla sua revertantur: ad Sicut erat in fine ultimi Psalmi Nocturnorum et Prímae, necnon, sí alía non subsequatur Hora, in fine Tertiae, Sextae et Nonae; ad Responsoríum Versiculi post Hym– num, in Laudibus et Vesperis, nisí immediate subiungenda sit alía Hora; post Hymnum Completorii. 371. Itus isti omnes ac reclitus mínimo prorsus strepitu maximaque decen– tia fiant. 372. In stallis suís stent igitur NovítÚ et Studentes dum recitantúr. Lectio– nes et Responsoria Nocturnorum, necnon Hymnus Te Deum; pro absolutíone cuiuslibet Horae, quam alía immediate non subsequatur, et respective quídem inde ab eius Hymno cantato, ut supra, ve!. ultimo Psalmo, usque ad Antiphona.m finalem •B. M. V. inclusive; insuper in Prima, ad Preces sive dominicales sive feriales, atque ad lectionem Martyrologii et ad omnes preces Capituli, quae huic Iectioni succedunt; in inítio tandem Completorii, usque dum intonaútm fuerit Deus, in adiutorium etc. Stent e contra ante Legile per integras Horas, quíbus alía subiungenda sit Hora, praeter, Primam, ut dictum est. · 373. Transeuntes vero a stallis suis in medium chori; Clerici ac Novitíi cum ad locum ibi unicuique ipsorum assignatum pervenerint, faciant simul cum duo– bus Acolythis genuflexionem versus Altare, dein mediocrem corporis versus Su– periorem inclinationem, et capitis tantum ad oppositam partem chori. Simili– ter a legili díscedentes ut in scamna redeant, prius seipsos, ab una parte ad alteram, capite salutent, deín Superiori mediocriter inclinentur, tandem versus Altare genuflectant. 374. Quamdiu Clerici ac Novitii in stallis suis inveniuntur, easdem prorsus ad invicem et ad Altare peragant conversiones, ac supra pro reliquis de choro descriptae sunt. 375. Donec autem ante Psalterium maius in medio chori permanent, stant conversi ad Alfare durantibus Psalmís et Hymnis, praeter tamen Doxologiam Gloria Patri etc.. Y/. Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu, ultimam stropham Hymnorum ad quam profunde inclinari debeat, stropham Nunc, sancte nobis Spiritus Hymni Tertiae, Orationem principalem Officii,' Pater, Ave, Credo, quae ·secreto, simul ve! disiuncte in divino Officio recitantur, et genera-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz