BCCCAP00000000000000000000799

70 Lib. I, Tit. III, Cap. II, Art. V 356. In Laudibus sollemnibus, stant Chorales ad Deus, in adiutorium etc., usque ad intonatum primum Psalmum, 1:empe ad asteriscum primi eiusdem versus; ac de cetero, sicut pro Vesperis sollemnibus praescriptum fuit; 1 sedent tamen iisdem prorsus temporibus ac superius pro Vesperis descriptum est. 2 357. In Matutino sollemni pro Defunctis,. stant Chorales ad Pater, Ave, Credo, ad Invitatorium, ad cantum primae Antiphonae et ad.intonationem primi Psalmi. Surgunt post Responsorium Versiculi uniuscuiusque Nocturni et stant ad Pater noster; ítem ad Canticum Benedictus 3 in Laudibus. De cetero sedent per totum Officium etiam in initio Laudum, cum prima Antiphona earum nec a Celebrante, nec a digniore Chori intonatur, 4 et ad Antiphonam quae post Canticum Bene– dictus repetitur. 5 358. In Matutino Tenebrarum, si sóllemnius cantatur, etsi Superior parari non debeat, Chorales stant ad Pater, Ave, Credo, ad cantum primae Antipho– nae et ad intonationem primi Psalmi; cantato Responsorio Versiculi post tres Psalmos uniuscuiusque Nocturni, ad Pater noster quod dicitur secreto ante Lectiones; 6 ad nonam Lectionem, quae a Superiore cantetur, et ad Canticum Benedictus. Sedent intonato primo Psalmo usque ad cantum Versiculi inclu– sive ante Lamentationes; 7 dein post Pater noster, ad Lamentationes et Re– sponsoria et sic deinceps ad Psalmos, Lectiones et Responsoria I I et II I Noc– furni, praeter Orationem Pater noster, quod dicitur secreto ante Lectiones; et ad nonam Lectionem, quae a Superiore cantatur. Item ad omnes Antiphonas, Psalmos et Versiculum Laudum, usque ad Canticum Benedictus exclusive, quo cantato iterum sedent ad repetitionetrt Antiphonae. Non surgitur in initio Lau– dum, cum prima earum Antiphona a Superiore non intonetur. 8 Art. V De conversionibus ad invicem et ad Altare 359. Praxis nostra vult ut Chorales, toto tempore divini Officii, paucis ca– sibus exceptis, ad invicem sint conversi, non tantummodo cum ad Lectorem in medio chori positum audiendum sedent, sed quoties, omnibtts stantibus, can– tus unius partís seu lateris alteri respondet. 360. Stent igitur Chorales qui in stallis Iateralibus locum habent, iuxta ve– terem Ordinis nostri consuetudinem, 9 versa facie ad oppositum chori latus, durantibus Psalmis eorumque Antiphonis, Canticis, Hymnis omnium Hora– rum, Hymno Te Deum, et generatim ad universas Officii divini partes quae al– ternatim proferuntur. 361. Stent insuper facie ad faciem: ad Pater, Ave, Credo, quoties secreto, símul ve! disiuncte, in divino Officio recitantur; ad integram Doxologiam Gloria 1 N. 328. - 2 N. 350. - 3 Caerem. Episc., l. 2, c. 10, n. 6. - 4 Ex Caerem. Episc., l. 2, c. 10, n. 3; MARTINUCCI, l. 11, c. 111, a. IV,§ 1, nn. 28-29, et alii AA. - 5 Caerem. Episc., l. 2, c. 10• n. 5-6. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 22, n. 8. - 7 Ibídem, loe. cit. - 8 Caerem. Episc., l. 2' c. 22, n. 6. - 9 BOVERIUS, De sacris ritibus ..., 1626, p. 116.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz