BCCCAP00000000000000000000799
De ratione sedendi 6.9 thurificat, absoluta Confessione, 1 minime tamen cum ipse Introitum et Kyrie recitat; quando Celebrans ad Kyrie et Gloria consederit, ve!, si ipse non sedeat, cum haec recitaverit; 2 dum cantantur Prophetiae, Epistola, Graduale, Tractus ve! Alleluia, cum versu et Sequentia; 3 ad cantum Symboli, ut supra dictum est de Kyrie et Gloria; dicto Oremus a Celebrante ante Offertorium usque ad incensa– tionem Chori, et, si non incensatur Chorus, usque ad Per omnia saecula exclusive ante Praefationem; 4 tandein ad cantu111 Antiphonae quae dicitur Communio. 5 353. In Missa cantata absque Ministris paratis, Chorus sedet ut in Missa sollemni, praeter ea quae de thurificatione sunt dicta. 354. Cum Missa conventualis lecta minime tanquam privata sit habenda, sed omnino veluti sollemnis, 6 inter eam Choras iisdem prorsus temporibus staré, genuflectere ac sedere debet, ac supra descriptum fuit pro Missa sollemni seu · cantata. 7 355. In Matutino sollemnius· cantato, etsi ante nonam Lectionem tantum et ad Laudes Celebrans et Assistentes parari possunt, 8 Chorales stare saltero debent ad Pater, Ave, Credo in principio Officii; ad Domine, labia mea etc., Deus in adiutorium etc.; ad Invitatorium et subseqúentem Hymnum; ad primam Antiphonam et ad intonationem primi Psalmi, scilicet usque ad asteriscum primi eiusdem versus; ad intonationem secundae et tertiae Antiphonae a dignioribus de Choro faciendam, ut supra ad Vesperas dictum fuit; 0 ab incepto Versiculo post tres Psalmos, 10 usque ad pronurltiatam Absolutionem et primam Bene– dictionem; 11 in II et III Nocturno stant ut in primo, praeterquam quod in hoc ultimo stent non solum ad Absolutionem et ad septimam Benedictionem, sed et ad textum sancti Evangelii qui ante Homiliam legitur, usque ad Et reliqua inclusive; 12 et insuper ad Lectionem quae a Celebrante parato canatur. 13 necnon ad Hymnum Te Deum. 14 Sedere tamen possunt post intonationem primi Psalmi, nempe ad asteriscum primi eiusdem versus, usque dum Antiphona post Psal– mum repetita fuerit; item, intoriata ab uno ex dignioribus chori secunda Anti– phona, usque ad intonationem tertiae Antiphonae; item hac intonata, .usqtie' ad inceptum Versiculum post tres Psalmós; 15 insuper pronuntiata prima Bene~ dictione, 16 ad Lectiones et ·Responsoria, usque ad intonationem primae Anti– phonae II Nocturni, nisi adsit consuetudo assurgendi ad omnes Benedictiones.17 SimHiter fit in II et III Nocturno, sálvo quod ad septimam Lectionem non se– deant, nisi dictis, post textum sancti Evangelii, verbis Et reliqua, 18 et ad nonam Lectionem; qUae ve] a Celebrante parato canittir, 19 stent, sicut ad Hymnum Te Deum. 1 S. R. C., n. 3631 ad 1. - 2 Rubr. gen. Mfss., tit. XVII, n. 7. - 3 ·Jbidem. ..;_ 4 lbidem. - 5 Jbidem; s. R. c., n. 2951 ad 4. - 6 S. R. c., n. 2148 ad 7; n. 3697 ad 7. - 7 S. R. C., n. 3182; n. 4089 ad l. - a s. R. C., n 3975 ad VI. - 9 N. 328. - 1 ° Caerem. Episc., l. 2, c. 6, n. 11. - 11 Ad secundam et tertiam, quintam et sextam, octavam et nonam Benedictionem, Chorales assur– gere non debent in Matutino sollemniter cantato, nisi adsit standi consuetudo: S. R. C., n. 3110 ad 3; n, 3780 ad 11. - 12 Caerem, Episc,, I, 2, e, 5, n. 8, - 13 Caerem. Min,, 1927, n. 40, - 14 Cae– rem. Episc., l. 2, c. 5, n. 9. - 16 Caerem. Episc., l. 2, c. 6, n. 11. - 16 Caerem. Episc., l. 2, c. 5, n. 5. - 17 S. R. C., n. 3110 ad 3; n. 3780 ad 2. - 18 Caerem. Episc., l. 2, c. 5, n. 8. - 10 Caerem. Min., 1927, n. 40.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz