BCCCAP00000000000000000000799
68 Lib. I, Tit. III, Cap. 11, Art. IV Art. IV De ratione sedendi 346. In quolibet Officio divino, Chorales sedent cum Lectiones et subse– quentia Responsoria ad Matutinum, necnon Martyrologium ad Primam legun– tur, praeter tamen verba sáncti Evangelii ante Homilias posita, ad quae omnes stare debent, item ad y¡. Gloria Patri etc. in Responsoriis, et ad initium Marty– rologii in quibusdam diebus seu Festis, ut supra dictum est. 1 Tempore Passio– nis, sedent usque dum Responsorium ultimum cuiuslibet Nocturni integre repe– titum fuerit. 347. Cum divinum Officium coram Ssmo Sacramento sollemniter exposito celebratur, conveniens est ut, ob tanti Sacramenti reverentiam, omnes in choro praesentes, durante Officio, stent semper et nunquam sedeant. In longiore ta– men Officio, sedere possunt ad eas partes, ad quas chorus apud nos sedere solet, 2 etiam ad cantum y;. Gloria Patri etc. in fine Psalmorum quae cum nota cantan– tur, 3 maxime si Ssmum Sacramentum exstet velo coopertum. 4 348. Chorales insuper sedent ad primam et alteram Lectionem Feria VI in Parasceve, necnon ad subsequentes Tractus; ad Prophetias et ad Tractus post eas, quae Ieguntur Sabbato Sancto et in. Vigilia Pentecostes. 349. In Officio Defunctorum, quod dicitur extra diem Commemorationis Omnium Fidelium. Defunctorum, omnes in choro sedent ad Psalmos, Lectiones et Responsoria, minime vero ad lnvitatorium, Cantica Magníficat et Benedictus, Pater noster etc. post Psalmos singulorum Nocturnorum, et initium Vesperarum, Matutini, Laudum, iuxta praefinita in n. 324. Acolythi vero et Lectores surgunt et stant, dum dicunt Antiphonas, Lectiones et Responsoria. 350. In Vesperis sollemnibus, sedent Chorales paululum post Orationem Aperi, Domine, simul cum Celebrante, nisi adsit consuetudo pro ceteris de choro tune non sedendi; 5 post intonatum primum Psalmum, seu ad asteriscum primi eiusdem Versus, usque ad Capitulum exclusive, nisi quod ad intonationem sub– sequentium Antiphonarum, a dignioribus de choro faciendam, omnes praeter Celebrantem paratum assurgere debeant, et quidem ab utroque Iatere chori, nisi adsit consuetudo ut una pars tantum assurgat, illius nempe qui intonat; post intonatam Antiphonam ad Magníficat, usque ad ipsum Canticum; iterum ad repetitionem Antiphonae post ipsum. 6 351. In Vesperis sollemnibus pro Defunctis, sedent Chorales post intonatum primum Psalmum, donec inchoetur Magnr{i,cat; et iterum post Canticum, dum repetitur Antiphona. 7 352. In Missa sollemni, sedere possunt Chorales quando Celebrans Altare 1 N. 325. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 33, n. 33; Caerem. Min., 1927, n. 42. - 3 S. R. C., n. 3113 ad 3. -'- 4 S. R. C., n. 2552 ad t. - 5 S. R. C., n. 4194 ad 4. - 6 S. R. C., n. 1322 ad 14. A die tamen 17 decembris et deinceps, ad cantum Antiphonarum Maiorum ante et post Magníficat, tam Celebrans quam reliqui de choro stare debent. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 10, n. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz