BCCCAP00000000000000000000799

De ratione genuflectendi 61 sis Defunctorum, 1 tenentur omnes genuflectere, etiam Praelati, 2 ad Orationes quae ante Epistolam dicuntur; dicto Sanctus etc. a Celebrante, usque ad Pax Domíni etc. inclusive per Celebrantem dictum; 3 necnon ad Postcommunio– nes et ad Orationem super populum, quando· dicitur, ad quam insuper caput profunde inclinant. 4 . Minime tamen fiunt eiusmodi genuflexiones in Vigiliis Nativitatis Domini, Paschae et Pentecostes, nec in Quatuor Temporibus Pen– tecostes, 5 neque ad .Orationes quae Lectiones prnecedunt ante Epistolam in Quatuor Temporibus aut in Quadragesima. · 341. Quando in Missa sollemni sacra Communio clero ve! fidelibus disttia buenda est; ad cantum seu recitationem Confiteor genibus procumbunt ii tantum clerici qui sunt communicandi, stantibus ceteris. 6 342. In Missis privatis circumstantes semper genua flectunt, etiam tempore paschali, praeterquam dum legitur utrumque Evangelium. 7 343. Ad recitationem versiculorum Angelus Domini etc., qui ter in die ad Salutationem angelicam pulsatur, mane scilicet, meridie ac vespere, omnes ge– nua flectunt in choro et extra, praeter dies dominicos, ut supra dictum est. 8 . 344. Iuxta consuetudinem Ordinis, insuper flexis genibus in choro recitan– tur Litaniae Sanctorum ante matutinam et Litaniae B.· M. V. ante serotinam menta:Iem orationem; 9 ítem Antiphonae Unica est, Caelorum candor et Respon– sorium Si quaeris, quae finito Completorio dicuntur; 10 necnon Suffragia pro be– nefactoribus, quae Feriis II, IV, VI, persolvuntur; preces. tandem, sive mattf– tinae et serotinae, 11 sive aliae, quae forte in communi fiunt. 345. Pro benedictione mensae genuflectitur v.ersus Crucifixum ve! praeci– puam refectorii Imaginem ante collatiunculam vespertinam dierum ieiunii, ad Ave Maria etc. et Hoc donum caritatis etc. Eodem mod.o genuflectitur ante refectionem in Coena Domini et in Parasceve, ad Y/. Christus factus est etc. et Pater noster, necnon post refectionem ad eundem Y/. Christus factus est etc., Ps. Miserere mei, Deus etc., Pater noster, et Orationem Respice, quaesumus etc. Item in collatiuncula Feriae IV, V, et VI Maioris Hebdomadae, ad Y/. Christus factus est etc. et Pater noster ante et post. In choro autem, ubi de more gratiarum actfo meridie absolvitur, post Y/. Deus det nobis suam pacem et W Amen, genibus flexis additur Ant. Salve, Regina etc., Versus et Oratio. Si quis ad mensam commu– ném iam peracta benedictione venerit, prope loéum suum genuflexus et brachiis in modum crucis extensis, unum Pater et Ave secreto recitabit. 12 Fratres tandem genuflectunt ad preces quae, die 14 ve! 15 mensis februarii, post collatiunculam dicuntur, qua terminum sumit ieiunium Quadragesimae vulgo dictae « Bene-– dictae )), ad accipiendam S. P. N. Francisci benedictionem. 1 Rubr. gen. Miss., tít. XVII, n. 5; Caerem. Episc., l. 2, c. 18, n. 16, 19 et 20. - 2 S. R .. c., n. 1876. ·- 3 s. R. C., n. 3624 ad 10. - 4 Caerem. Episc., l. 2, c. 18, n. 20. - 5 Rubr. gen. Miss., tít. XVII, n. 5. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 29, n. 3; S. R. C., n. 2209 ad 3. - 7 Rubr. gen. Miss., tít. XVII, n. 2. - 8 N. 323. Ad lucrandas tamen Indulgentias non requiritur· ut recitetur flexis genibus: S. Poen. Ap. 20 febr. 1933. - 9 Constit. Ord., n. 59. - 1 º Ordin .. Cap. Gen., 58. - 11 Ordin. Cap. Gen., 59. - 12 Rit. Ord., 1915, p. 168, nota l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz