BCCCAP00000000000000000000799

De ratione genuflectendi 65 cuntur (non tamen ad illas quae Lectiones praecedunt in Quadragesima aut in' Quatuor Temporibus). Dicto a Celebrante Sanctus etc., genuflectunt, nec post elevationem Calicis surgunt nisi dicto item a Celebrante Pax Domini. 1 Stant post Communionem ad Dominus vobiscum, sed mox genuflectunt ad Ora– tiones quae sequuntur, inclusa Oratione super populum in Quadragesima. In Vigiliis tamen Nativitatis Domini, Paschae et Pentecostes, ad amussim stant ut in Missis sollemnibus in praecedenti numero descriptis. 333. In Missa cantata sine sacris Ministris, servandae sunt quoad standum in choro eaedem regulae atque in Missa sollemni, praefor ea quae de thurifi.ca – tione sunt dicta. . 334. In choro non sedent qui actu cantant, nisi cantus fiat ab omnibus choralibus. Ad intonationem Psalmorum et Antiphonarum ii qui praeinto– nant surgere debent, 335. Circumstantes in Missis privatis surgunt ad utrumque Evangelium, quod stantes audire debent. 2 336. ·Pro benedictione mensae et gratiarum actione post prandium et ces . nám, stant in refectorio etin choro Fr·atres, praeter refectionem in Cena Domini et in Parasceve, prout infra dicetur, ubi de ratione genuflectendi; praeter etiam Antiphonam Salve Regina etc. in choro post prandium, absolutis gratiarum pre– cibus, de more dicendam. Stat item Religiosus ante finem mensae discedere coactus, nec reversurus, qui in loco suo preces gratiarum actionis privatim absol– vit. 3 Surgunt quoque Fratres in refectorio, cum Feria VI Lector verba Bene- , dictionis sancti Patris Francisci incipit: Et quicunque haec observaverit etc., usque dum fuerit absoluta formula professionis et clausula a Superiore dicenda. 4 Stat similiter Acolythus in refectorio sacrosanctum legens Iesu Christi Evangelium, necnon sacros quoslibet libros; 5 item quicunque sanctam Regulám legit et Te- stamentum sancti Patris Francisci. 6 • Art. III De ratione genufiectendi 337. Praeter casus superius descriptos, in quibus brevis genuflexio, sim– plex duplexve praescribititr,. mo;osius interdum utroque genu flectendum est. Nempe, in chorali Officio: 1 ° antequam inchoetur, ad Orationem Aperi, Do– mine etc.; 2° ad Preces feriales (incluso Confite'or etc.) Laudum, Vesperarum et reliquarum Horarum, quae dicuntur, iuxta Rubricas, in Feriis Adventus, Quadragesimae, Quatuor Temporum et Vigiliarum: ab Hebdomadario quidem usque ad y;, Dominus vobiscum exclusive ante primam Orationem, a Chorali- 1 Rubr. gen, Miss., tít. XVII, n. 5; S. R. C., n. 3624 ad 10. - 2 Rubr. gen. Miss., tH. XVII, n. 2. - 3 Rit. Ord., 1915, p. l'i'.0, nota l. - 4 Ordin. Cap. Gen., 2. - 6 Ordin. Cap. Gen., l, §§ l, 2. - 6 EUGENIO DA RUMILLY, Cerimoniale ed Ordinazioni date ed eseguite dagl'antichi Padri dell'Ordine ..., Roma, 1841, p. 156. ' 5

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz