BCCCAP00000000000000000000799

64 Lib. I, Tit. III, Cap. II, Art. II adiutorium etc., ad cantum primae Antiphonae et ad intonationem primi Psalmi, nempe usque ad asteriscum primi eiusdem versus; ad intonationem secundae Antiphonae et aliarum Antiphonarum a dignioribus de Choro faciendam, et quidem ab utroque latere chori, surgunt, nisi adsit consuetudo ut una pars tan– tum Chori assurgat, illius nempe qui intonat; (Celebrans vero paratus non as– surgit, nec Praelati, cum Antiphonae ab inferioribus intonantur); 1 ad Capitu– lum, Hymnum, Versum et Antiphonae intonationem quae Magníficat praecedit; cantata Antiphona, ad integrum Canticum Magníficat; et etiam deinceps, si forte non fuerit absoluta thurificatio; post repetitam Antiphonam, usque ad finem Vesperarum. 329. In Vesperis sollemnibus pro Defunctis, stant Chorales ad Pater et Ave, quae Horam praecedunt, ad cantum primae Antiphonae et ad intonationem primi Psalmi, ut supra; deinde ad Canticum Magníficat 2 tantum. ,. 330. In quovis vero 0fficio, sive cantata sive recitato, Antiphonae in choro non nisi stando a quibuscunque sunt intonandae. 3 331. In Missa sollemni, stant Chorales ad ingressum Celebrantis et Ministro– rum, usque ad initium Missae; cum Celebrans Altare ascendit, surgunt et stant, nisi, durante Altaris th!-!rificatione, sedere velint; quo in casu surgunt iterum cUm Celebrans, facto crucis signo, Introitum Missae incipit; 4 et stant, donec Celebrans recitationem Hymni Gloria in excelsis absolverit, nisi item sedere velint ad Kyrie eleison, si longior sit eius cantus, postquam Celebrans illud reci– taverit; quo in casu, iterum surgunt ad intonationem Hymni Gloria in excelsis; in fine Hymni angelici, surgunt cum Celebrante, vel, si actu cantant, cum cantum absolverint; et stant ad Dominus vobiscum atque 0rationes; surgunt item ad Dominus vobiscum ante Evangelium, et stant usque ad dictum Symbolu¡n a Celebrante; cantata Symbolo, stant ad Dominus vobiscum et ad. Oremus ante Offertorium; deinde toto tempore thurificationis Chori; 5 insuper a Per omnia saecula saeculorum inclusive ante Praefationem, usque dum, dicto Sanctus etc. a Celebrante, ministri funalia portantes in presbyterio genuflectant; 6 iterum post elevationem Calicis, usque ad Sanguinis sumptionem inclu_sive, 7 nisi danda s_it sacra Communio Clero ve! fideÜbus; tune enim communicandi genuflectunt ad cantum seu recitationem Confiteor, ceteri vero stant; 8 ad Dominus vobi– scum post Communionem surgunt usque ad benedictionem quam Celebrans impertitur exclusive; tandem ad ultimum Evangelium et donec Celebrans a presbyterio fuerit egressus. 332. In Missis autem Feriarum Adventus, Quadragesimae, Quatuor Tem– porum et Vigiliarum quae ieiunantur, etsi !ex ieiunii fuit abrogata, ac in Missis Defunctorum, 9 Chorales genuflectunt ad 0rationes quae ante Epistolam di- 1 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 9; l. 2, c. 1, n. 10; c. 2, n. 5.; c. 3, n. 8; S. R. C., n. 3110 ad 2; n. 3781 ad 2 et 3. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 10, n. 3. - 3 S. R. C., n. 3781 ad l. - 4 S. R. C., n. 3491 ad 5. - 5 S. R. C., n. 3491 ad 5. - 6 Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 69; Rubr. gen. Miss., tit. XVII, n. 5 in fine. - 7 Caerem. Episc., l. 2, c. 8, n. 71. - 8 Caerem. Episc., l. 2, c. 29, -n. 3; S. R. C., n ... 2209 ad 3. - 9 Rubr. gen. Miss., tit, XVII, n. 5; Caerem. Episc., l. 2, c. 18, n. 16,, 19, 20.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz