BCCCAP00000000000000000000799

FR. DONATUS A WELLE TOTIUS ORDINIS FF. MINORUM S. FRANCISCI CAPUCCINORUM MIN ISTER GENERAL IS AD OMNES ÜRDINIS NüSTRI fRATRES Deus vocavit nos in sanctam Capuccinorum Religionem, ut simus sancti. Quae divina vocatio effifit, ut ad aeternam felicitatem adipiscendam, ita gressus viresque nostras dirigamus, ut in .hoc quoque mundo coelitum vitam ducere videamur. · Quamquam ut Christi sectatores nobis datum est activum apostolatum exercere, tamen conditiones vitae mixtae expostulant, ut haud parvam tem– poris partem in oratione communi et in divinis laudibus persolvendis, tam– quam « almae. Sionis aemuli >> 1 lmpendamus. Ita fil, ut totius vitae nostrae tenor hac fide ducatur, ut laborando et orando, in ce hostiam laudis » plane convertatur, effecta scilicet unione cum Deo, iuxta praeclara exempla S. P. N. Francisci qui, ut Thomas a Celano ait, << totus non tam orans quam oratio factus >> 2 eral, quique discípulos suos ita in– formabat, .. . ut in· ore ipsorum nonnisi sola vox laudis et gratiarum actio resonaret. Vix vel numquam a laude Dei et oratione cessabant. 3 Attamen oratio publica, quae fit nomine Ecclesiae, ut recte fiat, suas regulas habet. Deus enim ordinatum cultum exerceri iubet. In lege vetere praecepit, ut Levitarum munus statutis regulis temperaretur, sicutí passim videri potest in Exodi, Levitici et Numerorum libris. Jethro Moysi ait: << Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent ... ostendasque populo caeremo:.. nias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant et opus, quod facere debeant». 4 Et item dixit Dominus ad Aaron: ce ••• Excubabuntque Levitae ad praecepta tua ... in custodiis tabernaculi et in omnibus caeremoniis eius ... custodite sacerdotium vestrum ». 5 Per Prophetam vero Jeremiam maledictio– nem irrogat iis, qui nec fideles neque diligentes in divino munere fungendo inveniantur: « Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter ». 6 1 Hymn. Ded.. Eccl. - 2 Vita secunda, p. 99 n. 45, Quaracchi, 1927. - 3 Vita prima, p. 45, n. 40, Quaracchi, 1926. - 4 Ex. XVIII, 19-20. - 6 Num. XVIII, 3-7. - 6 ler. XLVIII, 10. ' .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz