BCCCAP00000000000000000000799

De ratione st8.ndi 63 dicta prima Antiphona et intonato primo Psalmo, ad asteriscum primi huiusce versus sedeaf. Ita etiam ab intonatione primae Antiphonae Laudum, si fiat a Sop,eriore, usque ad intonafom, ut supra, primum Psalmum. In Vesperis autem et Laudibus, surgit et stat ab intonatione Cantici Magníficat et Benedictus et per integrum Canticum, minime vero ad quintum Psalmum Laudum. 1 In Ma– tutino tandem, surgit Chorus di,cto Responsorio Versiculi post tres Psalmos uniuscuiusque Nocturni, 2 nec iterum sedet, donec dictum fuerit secreto Pater noster etc., totum. 325. In Vigilia Nativitatis Domini, omnes stant ad Martyrologiurn usque ad verba In Bethlehem Judae, ad quae genua flectunt. Stant etiam die festo Paschae, in principio Martyrologii, ad elogium Festi, antequam Kalendae, vel Nonae, ve! Idus pronuntientur. Item in ipsa die Commemorationis Omnium Fideliuin Defunctorum, antequam legantur Nonae, ad elogium eiusdem Com– memorationis. Similiter praeterea faciant, iuxta laudabilem Ordinis nostri consuetudinem, ad elogium sequentium Festorum, quod in eorum pervigiliis primo legitur: Epiphaniae, Coenae et Ascensionis Domini, Pentecostes, Ss. Tri– nitatis, Sstñi Corporis Christi, Sstñi Cordis Iesu, Christi-Regis, Assumptionis et Immaculatae Conceptionis B. M. V. et Natalis S. P. N. Francisci. 326. Hebdomadarius insuper, etiamsi ceteri sedeant vel genuflectant, stans profert quaecunque solus dicere debet, Capitula, Benec::lictiones, Orationes, etc. Excipiuntur Preces feriales, quas ipse genuflexus dicit, surgens tantum ad Y/. Do– minus vobiscum inclusive ante primam Orationem; 3 et sic stando dicit ceteras Orationes, quae post Preces' feriales recitantur, 4 nec iterum genuflectit, si Cho– rales ad Y/. Benedicamus_ Domino surgere debeant, ut infra dicetur; secus vero, genuflectit post dictum Y/. Fidelium animae etc. 5 vel respective Benedicat et cu– stodiat nos etc. Item ad Preces in Officio Defunctorum genuflexus, surgit ad Y/. Dominus vobiscum inclusive ante Orationem. 6 Similiter post Antiphonam finalem B. Mariae Virginis; quavis die et post quamcunque Horam stans dicit Orationem. 7 Eodem modo in Litaniis Sanctorum, quae dicuntur in Festo sancti Marci et in Rogationibus, ubi non fiat Processio, Hebdomadariu's surgit ad Y/. Do- minus vobiscum et ad Orationes. 8 · 327. Stat praetereá in Choro quicunque, sive Acolythus, sive alius, aliquid intonat, ve! solus legit, vel cum socio Versum aut Responsorium dicit; nec post Responsorium in Nocturnis iterum sedeat, prius quam Hebdomadarius Bene– dictionem pronuntiaverit. Dictis precibus ferialibus, surgit Acolythus ad reci– tandas Antiphonas et Versículos Commemorationum, si adsint, et iterum genu– flectit dicto ultimo Versículo. 328. In Vesperis sollemnibus, stant Chorales ad Pater et Ave, ad Deus, in 1 S. R. C., n. 1322 ad 14. - 2 Caerem. Episc., l. 2, c. 10, n. 5; MARTINUCCI, Man. sacr. Cae– rem., l. I, tit. I, c. II, a. II, § 7, nn. 101, 103-105; "et alii f\A. -- 3 Rubr. gen. Brev., t!t. XXXIV, n. 4. - 4 s. R. C., n. 3110 ad 9. - 5 Caerem. Min., 1927, n.-38. - 6 Caerem. Ep!sc., !. 2, c. 10, n. 4. - 7 Rubr. gen. Brev., tit, XXXVI¿ n. 3. - 8 Caerem. Min., 1927, p. 14, nota 4 et n. 38.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz