BCCCAP00000000000000000000799
62 Lib. I, Tít. III, Cap. II, Art. H Art. II De ratione standi 320. Horae canonicae in choro sine nota recitatae, iuxta priscam Ecclesiae 1 nostramque laudabilem consuetudinem, dicendae sunt stando, non obstante Choralium paucitate; praeter ea tamen, quae, ut mox dicetur, sedentibus vel genuflexis Choralibus recitantur. 321. Chorales sedentes surgere debent in Responsoriis, ad Y/. Gloria Patri etc., et profunde inclinari, 2 etiam in primo Responsorio primi Nocturni Domi– nicae I Adventus, ve! Natiyitatis Domini, ye) Nocturni Dominicae Resurrectio– nis. Neque amplius assidunt in fine tertii ac sexti Responsorii in Matutino; simi– liter in fine octavi Responsorii, CUÍ subsequatur lectio de Homilía Dominicae ve! Feriae, donec textus sancti EvangeUi lectus fuerit. 322. Ad Antiphonam finalem B. Mariae Virginis et subsequcntem Oratio– nem, stare debent Chorales toto tempore Paschali, nempe a Completorio Sabbati sancti usque ad Nonam Sabbati infra Octavam Pentecostes, necnon in singulis diebus Dominicis, a primis Vesperis Sabbati, etiamsi in Quadragesima ante me– ridiem persolvantur, usque ad integram 'diem Dominicam, si agatur de Horis ad ipsam Dominicam pertinentibus sed usque ad crepuscúlum vespertinum eiusdem diei, si anticipetur Matutinum cum Laudibus Feriae II, immo et si in his dicendae fuerint Preces feriales flexis genibus. 3 Eodem modo stant ad Pater, Ave, Credo, quae in fine Completorii dicuntur post Antiphonam finalem B. Ma– riae Virginis, si eadem Antiphona stando fuerit dicta. 4 323. Item stando dicitur toto tempore Paschali, a meridie Sabbati sancti usque ad meridiem Sabbati infra Octavam Pentecostes, 5 Antiphona Regina caeli, loco Orationis Angelus Domini, tempore quo pulsatur campana ad re– colendam salutationem angelicam. Oratio vero Angelus Domini, extra tempus Paschale, stando dicenda est diebus Dominicis, a vespere Sabbati inclusive, immo in Sabbatis Quadragesimae, a meridie Sabbati, cuius Vesperae ante me– ridiem anticipantur. 6 324. Stantes insuper recitant Fratres Officium, quod, die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum, celebratur pro Defunctis, cum sit unicum huius diei; 7 in quo stare etiam debent Chorales ad ultimas Preces Primae, quae post lectionem Martyrologii recitantur. Aliis vero diebus, in Officio Defuncto– rum non cantato, Chorus stat ad initium Vesperarum et Matutini, usque dum, 1 TERTULLIANUS7 ne Oratione7 c. XVI: P. L., 1,, 1276-1278; CASSIANUS, lnstit., l. II, c. VII: P. L.,, XLIX, 92-94; AMALARIUS, De eccles. Officiis, l. IV, c. 3; s.. PETRUS DAMIANUS, Opuse. 39, Contra se– dentes tempore divini OtJicii: P. L., CXLV, 641-648; S. B0NAV., Regula Novitiorum, cap. I, 1. - 2 Reg. S. Bened., c. IX. - 3 Rubr. gen. Brev., XXXVI, 3; S. R. C., n. 2572 ad 1; n. 2587 ad 7; n. 2682 ad 42, 2, 3, 4; n. 3009 ad 8; n. 3461 ad l. - 4 S. R. C., n. 4070 ad 2. - 5 S. C. Indu!g., 20 maii 1896, ad 11: A. O. Cap., XII, 330. - 6 S. C. Indulg., 3 apr. 1884: Collect. S. C. de Prop. Fide, Romae, 1907, vol. 11, p. 197-198; 20 maii 1896, ad 1: l. c. - 7 Caer. monast. Congr. Benedict. Ba– varicae, 1924, n. 399, 3-b; VICTORIUS AB APPELTERN, in Ephem. Lit., XXXI, p. 114-115.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz