BCCCAP00000000000000000000799

. De modo in Choro oÓnversandi 61 314. Clerici et Séjcerdotes praevideant quae in 0fficio divino et Missa pu– blice legere dehent, ne rerum sacrarum iniuria adstantes perturbent. 1 Si quis vero in choro legens erraverit, sive sit Hebdomadarius, sive Acolythus, non a quocunque corrigatur, sed a Superiore ve! a Magistro chori, et quidem aut nutu <¡uodam, aut ima voce, ne confusio Choralibus oriatur. 315. 0mnes in choro simultaneo motu se inclinent, genuflectant,. sedeant, surgant, stent, se signent, cantent et pausent. Ipsi Fratres Laici, si in choro adsint, eundem situm habitumque ac ceteri Chorales servar~ debent: et si in aliquibus 0fficii ve! Missae partibus psalmodiae seu cantus participes fiant, ne– dum vocem praesumptuose extollant, sed demissam et Choralium vocibus plene -conformem habeant. Uniformitati in~uper vocum corporisque gestorum interna quoque consentiat uniformitas mentiu·m. De cetero sedulo serventur Rubricae, quoad tempus standi, genuflectendi et sedendi in choro, cum non liceat manere, verbi gratia, genuflexos ve! sedere, ubi standum est. 2 · 316. Ingrediente, ut dictum est, ve! egrediente aliquo Superiore, 3 incepto Officio seu Missa conventuali, omnes eum mediocri inclinatione reverentur. 317. Iuxta regulam generalem, si quis in choro ve! presbyterio facturus sit piures reverentias ad personas aut res aliquo spatio distantes, non inspicitur -cui prius ve! pastea reverentia sit exhibenda, sed tantum commoditas gradien– tis. Reverentia fieri semper debet primo ei a quo disceditur; et ultimo ei ad quem itur, ·nullo habito respectu quis eorum sit maior. 4 318. In locis ubi deest ecclesia, si chorus sit ante Altare, Celebrans paratus in Missa sollemni seu cantata, et in 0fficio ·sollemniter celebrando, quoties a sede sua transit ad Altare, Choralibus reverentiam praestare debet, hinc inde, primo versus Iatus Epistolae, deinde Evangelii. Subdiaconus Epistolam Iectu– rus, genuflexione facta ad Altare, Chorales salutat primo a parte Evangelii, dein a parte Epistolae. Diaconus Evangelium cantaturus, cum aliis Ministris eum comitantibus, Chorum reveretur prius versus. Iatus Epistolae, postea Evange– lii. Similiter cum, post cantatum Et hamo /actus est in Symbolo, defert bursam ad Altare. 5 Quoties vero Celebrans ve! Ministri ab Altari ad scamnum, ve! ad portarrí presbyterii se conferunt, quae est in latere Epistolae, primo Chorales salutant ex parte Evangelii, dein Epistolae. Si vero Chorus ad latus Evangelii exstet, tune reverentiae fierent primo versus partem Superioris, dein versus alteram, nisi támen Ce!ebrans aut Ministri ad sinistram suam mox se conver- suri sint. · 319. Nemo transeat de una ad alteram chori partem, eo tempore quo d1cun– tur aut fiunt quae superius in n. 302 descript~ sunt quaeque incliQationem seu genuflexionem Choralium per aliquam brevem moram requirunt, ve! quando Chorus aspersionem aquae, incensationem aut pacem accipit. 1 Spec. disc., p. I, c. XV, n. 3. - 2 S. R. C., n. 2687 ad 1. - 3 Cfr. n. 303. - 4 Caerem; · Episc., l. 1, e: 18, n. 13. - 5 S. R. C., n. 3059 ad 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz