BCCCAP00000000000000000000799
58 Lib. I, Tit. III, Cap. 1, Art. I, § 1 a Fratribus Laicis servandum est, nisi quod, elapsis sex annis a prima eorum professione, causam morae amplius non teneantur revelare. 30t. Qui vero, aut cum venia Sí.tperioris aut ex aliquo officio, exire debuit, postmodum rediens Chorum, exstante in eo adhuc Communitate, ingredietur, et facta prostratione coram seu versus Altare Sstñi Sacramenti, ut dictum est, atque Choralibus capitis inclinatione hinc inde salutatis, ad suum ibit Iocum, quin iteret brevem versus Altare orationem, in primo tantum ingressu facien– dam. 1 Ex ecclesia autem seu Choro externo, aut sacristía reditum faciens, sim– plicem Sstño Sacramento facit genuflexionem, deinde salutat ut supra Chorales. 302. Si forte, eo tempore qua quis Chorum ingreditur, ibídem dicitur Deus, in adiutorium etc. in principio Horarum, ve! Gloria Patri etc., ve! Confiteor, ve! Evangelium ante Homiliam, ve! Orationes, ve! alia verba quae inclinationem aut per aliquam brevem moram Choralium genuflexionem requirunt, iuxta su– perius descripta in §§ 1 et 2 Articuli de Genufiexionibus, adveniens non progre– dietur ultra, sed in ipso ingressu, ve! in eo loco ubi, dictis verbis exordientibus, versatur consistens, stabit, se inclinabit ve! genuflectet, eodem modo qua ceteri de, Choro, donec ea perficiantur; tum, factis debitis reverentiis, ibit ad Iocum suum. Idem fl:lciet tempore Missae, ad Orationes et Evangelium, cum didtur aut cantatur Et incarnatus est, aut sub utraque elevatione, ve! quotiescunque Chorales se inclinabunt aut brevi mora genuflectent, ut supra, ve! ad aspersio– nem aquae benedictae, ve! si ea pars chori, ad quam ipse pertinet, incensabitur aut pacem recipiet. 2 303. Ingredient!! aliquo Superiore, incoepto Officio (Superiorum nomine hic intelliguntur Minister generalis, in tato Ordine, \,fisitator seu Commissarius generalis in Iocis .suae iurisdictionis, Minister seu Commiss.arius provincialis in sua quisque Provincia seu Commissariatu, Guardianus seu Superior Ioci in suo quisque Conventu seu Hospitio), dum ipse, facta prostratione,oratione et genu– flexione, ut supra, ad suum locum procedit, omnes mediocri in.clinatione illum revereanfor, ipseque vicissim capitis inclinatione hinc inde respondeat. 3 Idem fiet cum Choro egredietur. Caveant autem Superiores, ne Chorum nimia facili– tate serius ingrediendo aut citius egrediendo perturbent. Si piures in Choro simul adsint Supedores maiores, ve! uno iam praesente alius superveniat, u.ni tantum ex ipsis, qui erit maior reverentia eiusmodi exhibeatur. 4 304. Etiam Celebrans et Mini.stri parati, in accessu ad Altare et in recessu, Chorales ab utraque parte, capite discooperto, sal.utare debent, si chorus ante Altare sit aut ad Iatus presbyterii, ve! si ipsi per chorum ad Altare transeant, ve! quando in sollemni functione chorum ingrediuntur et egrediuntur. 5 305. Omnes tamen Choralium salutationes resalutationesque omittuntur coram Sstño Sacramento publíce exposito, etiamsi a Choralibus conspici ne- 1 DE AMic1s, Il Cerimoniale completo ... Roma, 1921, vol. II, p. 152, n. 8; Caerem. Convent., 1904, p. 294, n. 5. - 2 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 4; Caerem. Min., 1927, n. 3. - 3 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 5. - 4 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 4; Caerem. Min., 1927, p. 4, nota 4. - 5 Caerem. Min., 1927, p. 11, nota 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz