BCCCAP00000000000000000000799

De modo ingrediendi Chorum 57 TITULUS TERTIUS De disciplina in choro servaílda CAPUT I ÜE MODO CHORUM INGREDIENDI Art. I De. singulorum ingressu § 1 - De eorum ingressu ad actus communes 298. Religiosus Chorista, audito consueto in Chorum vocante signo ad Psal– modiam, ve! orationem, ve! quemlibet actum Communitatis, sine mora ad illum tendat, ita ut tempestive in eo sit, cor suum Domino praeparaturus. -299. Chorum ingrediens caput prius caputio ve! pileolo discooperiat, et, sumpta aqua lustrali, signet se signo Crucis. 1 Tum coram Altari chorali, in quo adsit Sstñum Sacramentum, si ante ipsum transire debeat ad petendum _locum suum, secus versus illud, sese prosternens in plano utroque genu, terram. devot'e osculetur, mente et corde illud S. P. N. Francisci recitans: Adoramus Te, sanctis– sime Domine Iesu Christe, hic, et ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in tato mundo, et benedicimus Tibi, quia per sanctam Crucem Tuam tedemisti tnundum. Deinde surgat, et sine alia genuflexione, cum gravitate, ad locum suum pergat, salutato tamen prius mediocri corporis inclinatione, quin Altari Sstñi Sacramenti tergum vertat, Superiore loci, si in Choro iam adsit, ve!, profunda corporis inclinatione, Superiore eo maiore, secus sine ulla salutatio'ne, et ibi genuflexus in oratione permanet. · 300. Si quis, inchoato iam Officio, Missa conventuali ve! communiter cele– brata, aut alio Communitatis exercit\o, chorum introierit, péiulo post ingressum consistere debet, versus Altare genuflectere cum prostratione et osculo terrae, et privatim ibidem genuflexus parumper orare; mox surgit, ante Altare simpli– cem facit genuflexionem, dein Superiori reverentiam praestat mediocri inclina– tione, et Choralibus hinc inde salutatis, pergit ad locum suum, ubi prorsus eun– dem ac ceteri Chorales habitum sumit. 2 Si sit Clericus aut Novitius, facta ante Altare, ut supra, genuflexione simplici, versus Superiorem chori progreditur, ante eum utrumque genu flectit et, obtenta Superioris venia, cui causam morae revelaverit, terram osculatur, ac, Choralibus hinc inde salutatis, facta, si ante Sstñum Sacramentum transire debeat, ge'nuffexione, suum petit locum. Idem 1 Spe~. disc., p. I, c. XXIX, n. l. - 2 Caerem. Episc., l. 1, c. 18, n. 4; S. R. C., n. 20;!9 ad 1 MARTINUCCI-MENGHINI, Man. Sacr. Caer., l. I, tit. I, c. 11, n. 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz