BCCCAP00000000000000000000799
56 . Lib. I, Tit. II, Cap. VI, Art. IV, § 7 textu, 1 ms1 Chorus exstet in loco superiore et ab Altari remoto: tune enim, si est intra ambitum et aream ecclesiae, thurificandus est a Thuriferario, post– quam Diaconus Subdiaconum thurificaverit; sin autem exstet in loco, ad quem accedi nequit, nisi exeundo ab ecclesia, Chorus non incensatur. 2 Similiter Chorus exsistens post Altare maius incensandus est in Missa sollemni ad Altare non chorale, sed laterale celebrata, 3 et quidem a Thuriferario. 4 294. Ad Vesperas (et Laudes) sollemnes, si adsint piures quam duo Assi– stentes pluvialibus induti, postquam primus ex ipsis Celebrantem incensaverit, ultimus Assistens, thurificatis primum Ministro generali et Superiore provin– ciali si fuerint in Choro, pastea ceteris Assistentibus pluvialibus indutis et comite Thuriferario, <;:horum incensat, sicut supra dictum est de Diacono in Missa sollemni. Choralibus incensatis, Assistens thuribulum reddit Thurifera– rio. Ambo Chorales hinc inde salutant et Assistentem .in locum suum rever– sum Thuriferarius adolet duobus ductibus duplicibus, deinde Caeremoniarium, Acolythos et Cantores superpelliceis indutos, uno ductu duplici, cum parva ca– pitis inclinatione ante et post singulorum thurificationem. Si tamen Cantores superpelliceo induti, fuerint in medio chori vel in stallis eius inferioribus, ab As– sistente qui Chorum thurificat incensarentur, post Sacerdotes et ante Clerico~ qui per modum unius thus accipiunt. Denique Thuriferarius populum incensat. 295. Si desint Pluvialistae, vel si piures non sint quam duo, Thuriferarius accipit thuribulum ve! a primo Assistente vel a Caeremoniario qui Celebrantem incensavit, et procedit ad Ch.orum thurificandum, ut supra descriptum fuit, necnon Caeremoniarium, Acolythos, Cantores (nisi eos adoleverit it:1 choro, ut in numero praecedenti habetur) et populum. 296. Advertant Cantores et Chorales, ut cantum Cantici Magni"{i.cat iff Ve– speris (et Benedictus in Laudibus) ita dimetiantur, ut ante repetitionem Anti– phonae incensatio sit expleta. 5 Si tamen '/l. Gloría Patri cani accideret ante finem thurificationis, tune ad '/l. Sicut eral, interrupta Chori et ceterorum incen- satione, Thuriferarius statim populum adoleret. · 297. Tam in Missa sollemni, qúam in Vesperis (et Laudibus) sollemniter, seu cum Celebrante parata cantatis, omnino curandum est, ut utraque pars Chori incensetur, saltem in .cumulo seu transeundo, neve omittantur Ministro– rum inferiorum populique thurificationes. 1 Caerem. Episc., l. 1, c. 23, n. 26; S. R. C., n. 248 ad 9; n. 700. - 2 S. R. C., n. 2515 ad 9. - 3 S. R. C., n. 3009 ad 7. - 4 Ex Indice Col!. auth. Decr. S. R. C., vol. V, p. 93. - 5 'Cae– rem. Episc., l.:?, c. 3., n. 13.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz