BCCCAP00000000000000000000799

De thurifkationis ritu 53 § 7 - De Celebrantis et Cleri thurificatione 276. Celebrans ter incensatur in Missa sollem11i, nempe: ad lntroítum, post Altaris thurificationem; post cantum Evangelii; et ad Offertorium, post Altaris thµrificationem. In Missis sollemnibus de Requie, semel tantum adoletur Cele– brans, nempe post Altaris thurificationem ad Offertorium. In Missis cantatis sine Ministris sacris, sed cum incenso ex Indulto apostoiico celebrandis, Cele– brans ter incensatur, ut supra dicturil est de Missa sollemni. In Missa lecta, quae, ex gratia, similiter apud nos cum incenso celebrari solet, Celebrans bis thurificatur, videlicet post utramque Altaris incensationem. In Vesperis tan– dem (et Laudibus) sollemnibus, Cclebrans post Altaris ítem thurificationem incensatur~. In Vesperis Defunctorum m11la fit incensatio. · 277. In Missa, post utramque Altaris incensatiónem, Celebrans sistit in cornu Epistolae, .habens Altare ad latus suum sinistrum, et utraque manu Diacono ve! _Caeremoniado thuribulum reddit. Dein stans iunctis manibus, ab illo tribus thuribuli ductibus duplicibus incensatur, nisi adsisteret. in throno ·Praelatus maior; tune enim d~lebrans bis tantum adoletur. 1 Ante et post Celebrantis thurificationem: fit ei profunda capitis inclinatio, cui ipse nullo modo terre– tur, sed mínimo capitis nutu respondere potest. . 2 278, Si in Altari sit Ssmum Sacramentum publice expositum, tune, finita Altaris thurificatione, Celebrans descendit super gradum s¿cun_dum, ve! etiam in plano presbyterii, iuxta consuetudinem, 3 cavens ne terga praebeat Sacra– mento, icleoque per suam sinistram, facie ad angulum Altaris versa, se flectit et, conversus ad populum, a Diacono ver Caeremoniario, qui adversus ipsum stat, incensatur. Tum sine genuflexione, rursus Altare conscendif ad legendum lntroitum, ve! ibídem consistens lavat manus. 279. Cantato Evangelio a Diacono in Missa sollemni, et osculato a Celebrante Evangelii textu, Diaconus, a Thuriferario accepto thuribulo, Celebrantem adhuc stantem in cornu Epistolae et conversum ad ipsum ihcensat tribus ductibus duplicibus, cum profunda capitis inclinatione ante et post. Et Celebrans, post– quam thurificatus fuerit, ad mectium Altare lento gradu veniet. 280. In Vesperis autem sollemnibus (et in Laudibus pariter), Celebrans,. peracta Altaris thurificatione, restituit in latere Epistolae thuribulum primo– Assistenti seu Caeremoniario, qui illud, curh osculis receptum, tradit Thurife– rario. Tune Celebrans cum duobus Assistentibus ad medium Altare regrediens,. facta ad Crucem profunda capitis inclinatione, descendit in planum, et ibi de– bitam Cruci Altaris exhibet reveretitiam, sive profunde corpus inclinando, sive· genuflectendo, si in tabernaculo adsit Ssfüum Sacramentum. Duo Assistentes pluvialibus parati similiter profunde se inclinant ve! genuflectunt; superpelliceis tantummo.do )nduti, semper genuflectunt. Deinde chorum hinc inde salutant,. l Cf1 nn 252, 253. - 2 Cfr. supra n. 233. - 3 S. R. C., n.. 2682 ad 48.. ·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz